|
StartseiteMathematik, NaturwissenschaftenVitruv |
Archimedis vero cum multa miranda inventa et varia fuerint, ex omnibus etiam
infinita sollertia id, quod exponam, videtur esse expressum.
Nimirum Hiero enim Syracusis auctus regia potestate, rebus bene gestis cum
auream coronam votivam diis inmortalibus in quodam fano constituisset ponendam,
manupretio locavit faciendam et aurum ad sacomam adpendit redemptori.
Is ad tempus opus manu factum subtiliter regi adprobavit et ad sacomam pondus
coronae visus est praestitisse.
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium
opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua
ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de
eo cogitationem.
Tunc is, cum haberet eius rei curam, casu venit in balineum, ibique cum in
solium descenderet, animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum
aquae extra solium effluere.
Idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed
exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum <uni>versis
significabat clara voce invenisse, quod quaereret; nam currens identidem graece
clamabat eurhka
eurhka.
Tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas aequo pondere,
quo etiam fuerat corona, unam ex auro et alteram ex argento.
Cum ita fecisset, vas amplum ad summa labra implevit aquae, in quo demisit
argenteam massam. cuius quanta magnitudo in vasum depressa est, tantum aquae
effluxit.
Ita exempta massa quanto minus factum fuerat, refudit sextario mensus, ut eodem
modo, quo prius fuerat, ad labra aequaretur.
Ita ex eo invenit, quantum pondus argenti ad certam aquae mensuram
responderet.
Cum id expertus esset, tum auream massam similiter pleno vaso demisit et ea
exempta, eadem ratione mensura addita invenit ex aquae numero sextantum minore,
quanto minus magno corpore eodem pondere auri massa esset quam argenti.
Postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae
defluxisse in corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, quod
fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in
auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
St.-Michaels-Gymnasium Metten metten_gym@degnet.de
|