|
StartseiteMathematik, NaturwissenschaftenLeibniz |
Eine Schrift.
In welcher klar gezeiget wird/ daß nicht Herr Neuton, sondern der Herr von Leibnitz Erfinder des Calculi differentialis sey.
Leibnitius nunc Viennae Austriae agens ob distantiam locorum nondum vidit libellum in Anglia nuper editum, qou Neutono primam inventionem Calculi differentialis vindicare quidam conantur. Ne tamen commentum mora invalescat, quam primum retundi debere visum est. Equidem negare non potuerunt novam hanc Analyticam Artem primum a Leibnitio fuisse editam (cum diu satis pressisset) & publice cum, amicis excultam; & post complures demum annos a Neutono aliis notis & nominibus, quendam quem vocat Calculum Fluxionum, Differentiali similem fuisse productum; qui tamen tunc nihil contra Leibnitium movere ausus est. Nec apparet quibus argumentis nunc velint Leibnitium haec a Neutono didicisse, qui nihil tale unquam cuiquam quod constet communicavit, antequam ederet. Leibnitius tamen ex suo candore alios aestimans, libenter fidem habuit Viro talia ex proprio ingenio sibi fluxisse dictanti; atque ideo scripsit Neutonum aliquid calculo differentiali simile habuisse videri Sed cum postremo intelligeret, facilitatem suam contra se verti, & quosdam in Anglia praepostero gentis studio eo usque progressos, ut non Neutonum in communionem inventi vocare, sed se excludere non sine vituperii nota vellent, & Neutonum ipsum [quod vix credibile erit] illaudibili laudis amore contra conscientiae dictamen tandem figmento favere; re attentius considerata, quam alias praeoccupato in Neutoni favorem animo examinaturus non fuerat, ex hoc ipso processu a candore alieno suspicari coepit, Calculum Fluxionum ad imitationem Calculi Differentialis Formatum fuisse. Sed cum ipse per occupationes diversas rem nunc discutere non satis posset, ad judicium primarii Mathematici, & harum rerum peritissimi, & a partium studio alieni recurrendum sibi putavit. Is vero omnibus excussis ita pronuntiabit literis 7. Junii 1713. datis:
Videtur Neutonus occasionem nactus serierum opus multum promovisse per Extractiones Radicum, quas primus in usum adhibuit, & quidem in iis excolendis ut verisimile est ab initio omne suum studium profuit, nec credo tunc temporis vel somniavit adhuc de Calculo suo fluxionum & fluentium, vel de reductione ejus ad generales operations Analyticas ad instar Algorithmi vel Regularum Arithmeticarum aut Algebaraicarum. Ejusqui meae conjecturae [primum] validissimum indicium est quod de literis x vel y punctatis, uno, duobus, tribus & c. punctis superpositis, quas pre dx, ddx, d3x; dy, ddy, & c. nunc adhibet, in omnibus istis Epistolis (Commercii, Epistolici Collinsiani, unde argumenta ducere volunt) nec volam, ne vestigium invenias. Imo ne quidem in principiis Naturae Mathematicis Neutoni, ubi calculo suo fluxionum utendi tam frequentem habuisset occasionem, ejus vel verbulo fit mentio, aut notam hujusmodi unicam cernere licet, sed omnia fere per lineas figurarum sine certa Analysi ibi peraguntur more non ipsi tantum, sed & Hugenio imo jam antea (in nonnullis) dudum Torricellio, Robervallio, Caravallio, aliis, usitatio. Prima vice hae literae punctatae comparuerunt in tertio Volumine Operum Wallisii, multis annis postquam Calculus differentialis jam ubique locorum invaluisset. Alterum indicium, quo conjicere licet Calculum fluxionum non fuisse natam ante Calculum differentialem, hoc est, quod veram rationem fluxiones fluxionum capiendi, hoc est differentiandi differentialia, Neutonus nondum cognitam habuerit, quod patet ex ipsis Principiis Phil. Math. ubi non tantum incrementum constans ipsius x, quod nunc notaret per x punctatum uno puncto, designat per [more vulgari, qui calculi differentialis commoda destruit) sed etiam regulam circa gradus ulteriores falsam dedit [quemadmodum ab eminente quodam Mathematico dudum notatum est] ……… Saltem apparet, Neutono rectam Methodum differentiandi differentialia non innotuisse longo tempore, postquam aliis fuisset familiaris & c.
Haec ille.
Ex his intelligitur Neutonum , cum non contentus laudae promotae synthetice vel linealiter per infinite parva, vel [ut olim minus recte vocabant] indivisibilia Geometriae; etiam inventi Analytici seu calculi differentialis a Leibnitio in Numeris primum reperti, & [excogitata Analysis infinitesimalium] ad Geometriam translati, decus alteri debitum affectavit, adulatoribus rerum anteriorum imperitis nimis obsecutum fuisse, & pro gloria, cuius partem immeritam aliena humanitate obtinuerat, dum totam appetit, notam animi parum aequi sincerique meruisse: de quo etiam Hookium circa Hypothesin planetariam, & Flamstedium circa usum observationum questos ajunt.
Certe aut miram ejus oblivionem esse oportet, aut magnam contra conscientiae testimonium iniquitatem, si accusationem (ut ex indulgentia colligas) probat, qua quidam ejus asseclae etiam seriem, quae aecus circularis magnitudinem ex tangente exhibet, a Gregorio hausisse Leibnitium volunt. Tale quidam Gregorium habuisse, ipsi Angli & Scoti, Wallisius, Hookius, Newtonus & junior, Gregorius, prioris credo ex fratre nepos, ultra triginta sex annos ignorarunt, & Leibnitii esse inventum agnoverunt. Modum quo Leibnitius ad seriei Nicolai Mercatoris (primi talium inventoris) imitationem inventis seriem suam, ipse statim Hugenio B. Lutetiae agenti communicavit, qui & per Epistolam laudavit. Eundem sibi communicatum laudavit ipse mox Neutonus, fassusque est in litteris hanc novam esse Methodum pro Seriebus, ab aliis quod sciret nondum usurpatam, Methodum deinde generalem series inveniendi, pro curvarum etiam transcendentium ordinatis in Actis Lipsiensibus editam non per Extractationes dedit, quibus Neutonus usus est, sed ex ipso fundamento profundiore Calculi differentialis Leibnitius deduxit. Per hanc enim calculum etiam res serierum ad majorem perfectionem deducta est. Ut taceam Calculi exponentialis, qui transcendentis perfectissimus est gradus, quem Leibnitius primus exercuit, Johannes vero Bernoullius proprio marte etiam assecutus est, nullam Neutono aut ejus discipulis notitiam fuisse: & et horum aliquos, cum etiam ad Calculum differentialem accedere vellent, lapsus subinde admisisse, quibus eum parum sibi intellectum fuisse prodiderunt, quemadmodum ex junioris Gregorii circa Catenariam paralogismo patet. Caeterum dubium non est, multos in Anglia praeclaros viros hanc Neutonianorum Asseclarum vanitatem & iniquitatem improbaturos esse; nec vitium paucorum genti imputari debet. d. 29. Julii 1713.
Fernerer Beweiß, daß der Herr von Leibnitz der wahrhaffte Erfinder des Calculi differentialis sey.
aus den Act. Erudit. an 1720. Mens. Mart. pag. 137. sq.
Dum Cel. Fontenellius controversiam commemorat, quam non nemo Leibnitio circa inventionem calculi differentialis movit, nullum quidem argumentum omittit, quo virum summum a crimine plagii, quod ipsi exprobrare ausus est antagonista, liberet; aliqua tamen occurrunt, de quibus haesitamus, Scilicet 1. asseritur, Newtonum nunquam se liti immiscuisse, nec ipsummet Leibnitio controversiam movisse. Enimvero contrarium apparet ex literis Newtoni contra Leibnitium scriptis, quae idiomate Anglico Historiae Fluxionum, quam vocant, subjunxit Josephus Raphson. Sane quicquid protulit Antagonista, idem etiam profertur a Newtono, ut aut Newtonus repetitorem ejus agat, aut ipse omnia tela a Newtono accepisse dicendus sit. Ambo enim uno ore loquuntur. Deinde 2. Calculus fluxionum extra controversiam dicitur praecessisse calculum differentialem: quod tamen ex commercio Epistolico non apparet. Ex Actis contra manifestum est, Leibnitium habuisse verum caracterem quantitatum infinitesimalium & per modum algorithmi exercuisse calculum (quae ipsa naturam calculi fundant, qui tanquam species sub genere sub arte characteristica combinatoria universali continetur) cum tale quid a Newtono fieri non constaret, nec tum factum fuisse adhuc probatum est. Quod si amici Leibnitii eodem modo cum Newtono agere vellent, quo ejus asseclae cum Leibnitio agunt, non deessent, quae cum ratione retorquerent tela. Cum enim Newtonus vocat per contemptum Leibnitium secundum inventoren methodi fluxionum; ipsum dicerent secundum inventorem orbitae Cometarum, quippe cum prior apud nos licet largiamur, Newtonum scriptum Doerffelii Germanicum non legisse; in toto tamen invento nihil continetur, quod non desumptum sit ex Kepleri atque Hevelii Germanorum scriptis, quae Newtono lecta fuisse nemo dubitat. Virium centralium ideam ac aestimandi rationem dici poterat ab Hugenio accepisse: quod idem ante eum fecerat Hookius & ad motum Planetarum applicarat. Quidni ergo dicere liceret, Newtonum Geometriam exercuisse in Hypothesi Hookiana mensuram virium centralium ab Hugenio edoctum? Enimvero amicorum Leibnitii non est aliorum inventa elevare: quin potius virum ultra communem hominum fortem positum imitati eadem praedicando aliis ad praeclara praestanda stimulum addunt. Absit itaque, ut plura retorsionis etsi in omni jure licitae, indicia prodamus.
St.-Michaels-Gymnasium Metten metten_gym@degnet.de
|