Startseite

Mathematik, Naturwissenschaften

Beda Venerabilis


Venerabilis Bedae

Presbyteri

Elementorum Philosophiae

Libri Quatuor

Liber Tertius

Prooemium

etsi studiis docendi occupati, parum spatii ad scribendum habeamus, quoniam tamen multos vestes philosophiae abscindentes, et cum panniculis arreptis, totam sibi eam cessisse credentes, abisse cognoscimus, voce ipsius reclamantis excitati, ne nuda remaneat; particulas abscissas stylo nostrae parvitatis consuimus, non ignari morsibus invidiae nos subjacere, quia hodie est periculum et nosse et habere: Sed quoniam, ut ait quidam:

Justius invidia nihil est, quae protinus ipsum
Actorem rodit, excrucians animum et horum;
Invidia Siculi non invenere tyranni
Tormentum majus.

de tormento illorum certi, etsi de multis morsibus venenatorum non dubitantes, quasi Catonem per aestum Libyae, veritatem sectantes, rationibus diversis, ut linguis pusillorum muniti, ad sequentia transeamus. Et quoniam de aethere, et ornatu ejusdem satis docuimus, de aere illi conjuncto et subdito doceamus, quae et unde in illo contingant ostendentes.

Incipit Liber III.

Aer igitur est luna usque ad terrram, qui quanto est terrae propinquior, tanto humidior et spissior: quanto remotior, siccior, et splendidior. Hic cum sit suppositus soli, ex eo calorem et lucem accipit. Sed quoniam sol terminos torridae zonae nunquam excedit, illam partem aeris ex vicinitate sui accendit; remotas vero expertes sui fervoris relinquit, fiuntque ex vicinitate aquae et terrae frigidae. Positae vero in medio, ex utraque parte intemperie hinc et illinc temperantur. Sunt ergo in aere quinque diversitates, quae ab ntiquis quinque zonae dictae sunt, non ut quidam aestimant, super lunam. Ibi nempe sunt omnia immutabilia, quia ibi nulla est contrarietas. Cun enim ibi sit aether, qui ignis dicitur, corporaque stellarum ignea, unde in aliquabparte erit frigus? Sed scio istos es verbis philosophorum errasse, qui quinque zonas esse in coelo pronuntiant, ut Virgilius: "Quinque tenent coelum zonae." Contra haec geminam habemus defensionem. Prima est, quod aer saepe vocatur coelum. Unde dicitur: Aves coeli. Secunda est, quod quinque partes aetheris quinque partibus aeris superpositae sunt, vocaturque pars aetheris, nomine partis aeris sibi suppositae, diciturque pars supposita frigidae frigida, quamvis in ea nullum sit frigus. Pars supposita ttorridae torrida, non quia in aethere sit aliquis fervor caloris. Est enim superior tam subtilis, quod accendere aliquid not potest, donec humido se misceat et spisso. Istae eadem diversitates ex aere supposito in terra sunt, qualitas quippe aeris terram inficit. Sunt ergo quinque in terra, quinque zonae in aere. De aere igitur nostrae habitabili superposito disseramus, ostendentes quae in eo et unde sint diversitates, a pluvia quae omni tempori est commonis incipientes.

Pluviarum aliquando divesae sunt causae. Aliquando namque spissus fumus evaporat, et humidus qui ut ascendit, minutissime guttae se involvunt, quae grossiores et graves fachtae cadunt, fitque pluvia. Aliquando vero aer ex frigiditate terrae et aquae spissatur, transitque in aquam substantiam, quae calore solis, ut glacies igne, dissoluta, per minutas cadit particulas. Aliquado ad nutrimentum sui solem attrahere humorem contingit, et quod in eo liquidus est in igneam transit substantiam, quod vero gravius deorsum cadit. Unde post acutissimum calorem videmus contingere pluviae inundationem. Habetur autem quaestio, cum sit proprium ignis tendere sursum, unde sit quod radii solis et calor ad terram tendunt. Ad quod dicimus quod sol igneae naturae, non quia ex solo igne constet, sed quia in eo dominatur. Praedocuimus enim corpora stellarum ex quatuor elementis facta, dominante tamen igne. Cum ergo ex quatuor constent elementis, quamvis igne dominante, quod in eo ex aqua et terra est ad simile tendit. Sed quia a caloris fonte procedit, secum defert aliquid caloris, quo terra et aqua calefiunt; et quoniam natura est caloris ascendere, calor qui praedicto modo descenderat, revertens, aliquid humoris secum trahit, quod bulliendo in sui substantiam transmutat. Si ergo proprie velimus loqui, dicemus quod sol humorem sursum elevat, non attrahit. Ideoque fons dicitur caloris, quia sic subdita calefacit, ignis vero superior non. Cum enim sit elementum non ex elementis factum, nihil est in eo quod ad inferiora descendat. Inde vero est quod pars aeris et terrae soli subdita est fervida, remotae autem frigidae, etsi aetheri subjectae. Sed dicet aliquis: nonne ignis, ubicunque est, calidus est? Cui dicimus: Non nisi spisso et humido mistus. Quamvis igitur super lunam sit ignis, non est inferior; defecit enim humida et spissa materia qua ignis accendatur, neque frigus neque obscuritas, sed unus et continuus splendor, neque aliqua mutabilitas. Sed dicent quod Aristoteles: Impossibile est ignem non calere. Dicimus Aristotelem ibi locutum esse de hoc inferiori igne, qui semper alicui spissae materiae mistus, nunquam calere desinit. Vel dicamus quod dicit ignem calere non actu, sed natura. Quarta causa pluviarum est ventus elevans humorem de stagnis, et fluviis, et lacubus. Inde est quod ranunculi et pisces al multis visi sunt de aere cadere. Cum enim, ut praediximus, aqua vento sustollatur, contingit quod ranunculos et pisces secum elevat, quibus ex naturali gravedine descendentibus, stupent ignorantes. Nullum ergo tempus anni immune est a pluvia. In omni namque vel fumus humidus evaporat, vel aer ex frigiditate spissatur, vel humor calore vel vento elevantur. Haec pluvia quandoque plus solito spissata, et ex nimio calore incensa, fit ad modum sanguinis rubea et spissa: quod videntes physicam ignorantes, dicunt sanguinem pluere. Inde verisimile dictum est, quod ante finem hujus saeculi guttae sanguinis cadent, quia cum debeat exustione finiri, ut testatur Scriptura, quae dicit: Ignis in conspectu exardescet. Aqua enim ex calore in nubibus suspensa ex fervore spissabitur, quae incensa, rubeaque effecta ad similitudinem sanguinis cadet; et quoniam in pluvioso tempore arcus discolor in nubibus apparet, unde existat, et unde tot in eo appareant colores doceamus. Cum diximus: calor solis humorem elevat, vel fumus humidus evaporat, aqua in nube illustrata ut in vitreo vase ex splendore solis, ubi est tenuior et calidior, rubeum ostendit colorem; ubi spissior, purpureum, vel nigrum. Inde est quod arcus ille nunquam nisi in opposita parte solis relucet. Aer enim vicinus soli ex ejus splendore ita irradiatur, quod diversi colores in eo non apparent. Visis ergo pluviarum causis, et arcus coelestis, de grandinibus disseramus. Cum ergo praedicto modo humor elevatur, contingit saepe in superioribus esse ventum frigidum et siccum, qui guttas aquae ex siccitate et frigiditate congelans, transmutat eas in lapideam substantiam; et quia guttae rotundae sunt, quod potest probari per rotunda foramina, quae agunt in lapide assiduitate cadendi, grando rotunda descendit. Nives vero fiunt, si praedictae guttae, antequam grossae sint, spissantur et congelantur. Hic subjicient: Cum in aestate grando saepe contingat, quare in eadem circa inferiora montium nunquam nives contingunt? Contra hoc dicimus in aestate humorem ex calore alterius elevari,elevandoque guttas involvi, quae grossiores factae, frigoreque congelatae, grandinem gignunt. In hieme vero frigus circa terram est, et contingit guttas aquae antequam grossae factae sint, ex frigiditate temporis astringi, et in nivem transmutari; in aestate vero, quia frigus circa terram non est, donec elevatae in alium grossae et spissae fiant, non congelantur. Nunquam ergo nix est in aestate, licet in ea saepe sint grandines. De tonitruis et fulminibus, unde et qualiter contingant, disseramus. Fumo ergo humido, ut praediximus, ad superiora ascendente, cum ad summum aeris pervenit, ex ponderatione humoris movetur summitas aeris, cujus particulae ad modum undarum aquae sibi occurrentes fragorem tonitrui faciunt. Ex motu vero aer calefactus, in igneam transit substantiam, fitque coruscatio; quae quamvis cum fragore fiat, citius ad nos pervenit, quia visus velocior auditu. Cum ergo fit praedictarum particularum occursus, generatur impetus, qui si ascenderit sursum, est fragor sine fulmine; sin autem impetus ille deorsum tendat, tamen tantus non sit, quod usque ad obstaculum perveniat, nondum est fulmen; cum vero ad obstaculum pervenit, obstantia findit. Sed quia proprium est motus aeris tendere sursum, nulla materia exire vetante, revertitur, sparsosque recolligit ignes. Si vero in hac inferiori parte aeris multus sit humor, aer existens in illo impetu urere non potest, fitque fulmen findens et non urens. Est ergo fulmen pars aeris aliqua collisione usque ad obstaculum cum impetu veniens. Tonitruum vero est partium aeris diversa incursio. Non est ergo fulmen lapidea substantia, ut quidam asserunt. Si enim lapidea esset substantia, non huc et illuc discurreret, nec rursum reverteretur, et cum aliquid feriret, carnem et ossa comminueret. Ideo fulmen saepius alta sternit, quia cum oblique aliquando descendit, citius alta repetit. Sed quia quorumdam est sententia quoddam fulmen lapideam esse substantiam, ne ex ignorantia vel invidia videamur eam vituperasse, vel tacuisse, breviter eam ponemus. Aiunt isti quod cum fumus humidus ad superiora ascendit, cum eo elevatur aliquid terrenae substantiae, quod ex calore solis in lapideam spissatur subtantiam, contineturque in nubium concavitate, donec impetu aliquo nubes dividitur, unde lapis ille impulsus, altum aliquid percutit. Hic dicit aliquis: Cum in omni tempore anni fumus humidus, ut praediximus, ascendat, quare in omni non contingunt fulmina et tonitrua? Cui dicimus: Etsi ex humido fumo ascendente habeant fieri, non fiunt tamen inde, donec ad summum aeris perveniunt, quod per simile maris probari potest. Cum enim mari ex fumo terrae ascendente in fundo removetur es spissitudine, tamen non potest huc et illuc impelli; sed cum usque summum commotio illa pervenerit, huc et illuc undae impelluntur, fitque tempestas. Quod vero a fundo maris tempestas incipiat, ex hoc potest probari quod phocas undas agitantes ante videmus. Ut enim Plinius, naturae sunt dormitoriae, fumo tamen, ut praediximus, fundum maris commovente, excitari ad summum ascendunt: quod videntes nautae, experimento certi, etsi de physica incerti, tempestatem futuram praedicunt, quippe jam incipit tempestas in fundo. Simile vero est in aere. Dum enim aeris inferiores partes obtineet fumus, ex spissitudine non potest huc et illuc interpellere aera, sed cum ad summum pervenerit, huc et illuc ex labilitate ejus impellit, fiuntque tonitrua et fulmina. In hieme vero etsi aer spissus sit, non est tantus calor, quia spissus fumus usque ad summum possit erigi, nec etiam in vere. Remanens ergo in superioris parte aeris, ventos et pluvias gignit. In aestate vero cum maximus est fervor, usque ad summum elevatur, fitque partium aeris diversa incursio, unde contingunt tonitrua et fulmina. In autumno vero, quia frigidus et siccus, neque humor est qui elevetur, neque calor qui elevet.

In eodem aere videntur stellae cadere, nulla cadente. Cum enim igneae sint naturae, et prius locus stellarum sit aether, nunquam ad terram descendunt. Iterum cum maxime sint, etsi ex remotione parvae videantur, si aliqua ex illis caderet, totam terram, vel maximam partem ejusdem occuparet. Non cadunt ergo, sed cadere videntur. Saepe etenim in superioribus partibus aeris est ventus et commotio, etsi non sit in inferioribus, ex qua commotione aer ignitus et splendens per aera discurrit; qui cum juxta aliquam stellam splendere incipit, splendore suo visum illius stellae nobis aufert, videturque quod stella cecidit. Sed dicet aliquis: Unde ergo quod postea stellam ipsam non videmus? Huic dicimus stellam eamdem postea a nobis videri, sed eam esse nesciri. Cum enim, ut praediximus, aer ignitus decurrat, aer spissior, et inde tarde subsequitur, qui inter nos et stellam illam positus, visum ejusdem nobis aufert; sed ante transeat stella illa, et appareat firmamentum, quod semper ad occasum tendit, et stellam ilam ad ulteriora secum detulit, cumque apparet, quia in alio loco quam ante esset videtur, alia stella putatur.

De cometa vero, quae in mutatione imperii apparet, hoc sentimus, quod stella non est, quia neque de infixis est, neque aliquis planeta; quod vero de infixis non est, ex hoc apparet, quod motus illius sentitur. Planeta vero non est, cum extra zodiacum saepe videtur, nec motum planetarum sequitur. Si iterum stella esset, in aliquo hemispaerio esset. Cum ergo stellae ejusdem himisphaerii apparent, unde ista quae major videtur, non apparet? Non est ergo stella, sed ignis juxta voluntatem Creatoris accensus, ad aliquid designandum.

Quoniam de aere, et his quae in aere contingunt, pro affectata brevitate transcurrimus, de aqua et situ ejusdem dicere incipiamus. Sapientia igitur divina nihil posse vivere sine calore et humore percipiens, terram et aquam frigidas esse, ut aliquid in eis vivere posset, fontem totius caloris, id est, solem, ut aequaliter hinc et illinc terram calefaceret, super medium terrae posuit; sed quia ex solo calore nihil vivere posset, in medio ejusdem fonti caloris, fontem humoris supposuit, ex quibus hinc et illinc terra temperatur. Est ergo fons humoris in medio torridae zonae in modum aequinoctialis circuli terram circumdans, verumque mare appelatur; hoc vero mare cum ad Occidentem venerit, duas refluxiones ibi agit: quarum una ad Austrum, altera ad Septentrionem vergit, latera terrae sequentes. Similiter in Oriente facit duas ad praedicta se vergentes; cum vero haec Occidentalis refluxio, et illa Orientalis ad Septentriones se vergentes sibimet occurrunt, ex repercussione ingurgitatur mare retro, fitque famosa accessio et recessio Oceani, quae fluctus maris dicitur. Similiter aliae duae in alio capite terrae sibi occurrentes. Sunt alii qui dicunt fluctus maris causam esse montes subditos mari. Cum enim usque ad ipsos mare pervenit, retro cadit et ingurgitatur, impleturque retro alveus, sed ante expletur; cum iterum revertitur, expletur retro, sed impletur ante. Praedicta Occidentalis refluxio ad Septentrionem vergens, cum juxta latera terrae, tangens Africam, ad finem ejus pervenit, inter Calpen et Atlanta usque Jerusalem Mediterraneum mare vocatur, diversa ex diversis regionibus nomina accipiens. Qualiter vero ascendat et descendat, si quis scire desiderat, et quae nomina ex quibus regionibus contrahat, mappam mundi consultat. Sed quia facilius illabitur animo, oculis subjecta descriptione (id quod dicimus) subjiciamus.

Praedicta Occidentalis refluxio ad Septentrionem se vergens, ex Atlante monte adjacente, vocatur Atlanticum mare, in qua est Anglia, et vicinae insulae. Ex Orientali refluxione ad Septentrionem se vergente nascitur Indicum mare, similiter in aliis refluxionibus ad Austrum se vergentibus, credendum est diversa maria nasci. Sed haec describi nostra attestatione non debuerunt, quia per torridam interjectam sitius illarum nobis incognitus perseverat. Et quia nostra sententia est, ex illis refluxionibus ventos nasci, de ortu ventorum disseramus, tam cardinalium quam collateralium. Cum igitur (ut praediximus) in Occidente ex fonte totius humoris duae refluxiones, una ad Austrum, altera ad Septentrionem dividantur, illa seperatione aquarum movetur aer; sed si tantus fuerit impulsus, quod usque ad nos pervenerit, generat ventum qui Zephyrus appellatur. Duae vero Orientales sua divisione et motu generant ventum qui Eurus nominatur. Cum vero Orientalis et Occidentalis ad Austrum vergentes in medio sibi occurrunt, movetur aer, fitque ventus Septentrionalis qui Boreas dicitur, qui ideo frigidus est, quia in frigida zona oritur; siccus vero, quia nubes de hoc angulo terrae ad medium fugat; estque inde pluviosus juxta fines torridae zonae. Cum vero transit torridam zonam, calefit; et si nobis sit frigidus, ibi tamen est calidus. Similiter cum duae vergentes ad Austrum in medio sibi occurrunt, Auster generatur, qui etsi ultra torridam zonam frigidus et siccus, ut apud nos Boreas, quippe cum in frigida zona oriatur, quia tamen per torridam zonam transit, calefactus ad nos pervenit calidus, fugandoque ante se nubes usque ad angulum terrae in quo habitamus, generat nobis pluvias, estque nobis ex accidente calidus et humidus, etsi in sua regione frigidus et siccus. Viso unde quatuor cardinales venti oriantur, videamus unde sint quatuor collaterales. Si in duabus praedictis refluxionibus ad Septentrionem vergentibus, Boreamque praedicto modo generantibus, hoc contingat, quod Orientalis, ex aliquo accidente velocior, ultra medium Septentrionis Occidentali occurrit, nascitur ventus collateralis inter Boream et Zephyrum. Si vero Occidentalis ultra medium, modo hinc, modo illinc, sibi occurrant, duos collaterales ventos generant, unum inter Eurum et Austrum, alterum inter Eurum et Zephyrum. Sed quia oculis subjiciendo figuram, minuemus laborem, unam similem praecedenti faciamus, in qua non in medio refluxiones sibi occurrant, ut in illa cardinales, ex hac collaterales intellegamus. Sed quia non in una figura plus quam duos potuimus ostendere, per simile istorum de aliis intelligatur. Quare si ex praedictis contingant venti, cum quotidie refluxiones dividantur, sibi occurrant, quod testantur quotidiani fluctus maris, quare quotidie venti non contingant? Cui dicimus quod etsi quotidie contingant, non tamen impetum faciunt, quod usque ad nos perveniat. Saepe vero contingit quod non putamus ventum esse, cum in aliis regionibus vel in superioribus aeris partibus sit, non tamen a nobis sentitur. Sunt tamen qui dicunt cavernas causas esse ventorum. Cum enim eas subintrant partes aeris ex labilitate, una intrante, alia nititur exire, fitque conflictus quo aer commotus generat ventum. Inde est, quod Aeolia, quae cavernosa est, regio ventorum dicitur. Alii dicunt fumum humidum ascendentem ex ponderatione sua aera movere, ventumque generare; nos vero et secundum, et primum, et tertium, causam esse ventorum dicimus.

Postquam de fonte totius humoris, et de ortu ventorum docuimus, unde aqua salsa sit doceamus. Naturaliter ergo sapor aquae insipidus est, unde naturale phlegma insipidum est, ex accidente tamen fit salsum. Cujus ratio talis est: Cum mare, ut praediximus, torridae zonae sit suppositum, ex calore spissatur, fitque salsum. Certum nempe est per ebullitionem aquam transire in salem. Sed dicet aliquis: Cum hoc principio salso nascantur omnes aquae, et ad id revertantur, testante Salomone, qui ait: Ad loca unde exeunt aquae revertuntur: neque enim annihilari credendunm est aquas, sed circulariter reverti; unde est quod quaedam aquae sunt dulces, quaedam salsae. Hujus haec est solutio: Cum terra cavernosa sit, aqua ex labilitate sua subintrat, quae per cataractas transiens, colatur et tenuatur, salsumque amittit saporem, quae ad terrae superficiem erumpens, fontes et rivulos dulcis saporis gignit.

Sed de puteis unde humorem habeant, dissensio est. Si enim a cataractis haberent principium, implerentur et decurrerent. Contra quod dicimus: Etsi a cataractis habeant principium, non implentur tamen. Contingit enim cataractas ibi non finiri, sed hinc et illinc esse. Unde ultra transit aqua putei, sed non sursum ebullit. Ubi vero est fons, finitur cataracta. Inde aqua putei propter spissitudinem terrae non vadens ultra defluere, cogitur superebullire. Sunt alii qui dicunt non esse ex cataractis principium putei, sed ex sudoribus terrae. Cum enim terra aliquid humoris contineat, si perforata est, descendunt guttae aquae ad modum sudoris hominis; inde est aqua putei. Nobis vero videtur ex utroque esse causam putei; quod enim ex cataractis sint, ex hoc probatur, quod juxta flumina statim reperitur aqua putei, et quod saepe contingit uno puteo post alterum facto, aquam de primo auferri. Quod vero ex sudoribus terrae sint, probatur quod in siccis et editis locis aqua putei reperitur.

Quod vero aqua putei et fontis in hieme sit calida, in aestate frigida, sic contingit. Cum hiems naturaliter sit figida, ex frigiditate pori terrae constringuntur, nec potest calor evaporare, qui, remanens intus, terram calefacit et aquam. In aestate vero poris superficiei terrae ex calore apertis, fumus evaporat, minuiturque calor, inde aqua ab intus erumpens exit frigida. Est ergo aqua putei in aestate frigidissima, aqua vero fontis, quia propinquior calido aeri, minus est frigida, minus adhuc aqua fluviorum, minus pluviarum. Si ergo dulcis aqua colando per cataractas terrae fit, sed aquae illae quae praedicto humoris fonte exeunt per superficiem terrae, non per cataractas, spissae sunt et salsae, mariaque vocantur.

Et quoniam communis fuit sententia philosophorum, terrena modo diluvio, modo exustione fieri, unde utrumque contingat videamus. Cum aqua, ut praediximus, fonti caloris sit supposita, contingit humorem paulisper crescere, caloremque superare, donec ad id creverit, quod, nullis littoribus detentus, per terram se diffundens, terrena submergit. Qui cum ex calore solis et siccitate terrae desiccatus sit, contingit calorem paulisper crescere, humoremque superare, donec ad id creverit, quod per terras diffusus eas adurat. Sunt qui dicunt ex communi planetarum elevatione vel depressione hoc contingere. Si enim omnes planetae simul eleventur, plus solito a terra remoti, minus de humore consumunt. Unde humor crescens per terras se diffundit, fitque diluvium. Sed si unus, vel duo, vel tres, sine aliis eleventur, non tamen humor excrescit. Quod enim crescit ex ipsorum elevatione, desiccatur ex aliorum propinquitate. Si vero omnes simul deprimantur, ex vicinitate adurunt terras, fitque exustio, quia quod isti ex propinquitate magis faciunt, alii remoti minus.

Et est attendendum quod diluvium aliud commune, aliud particulare. Commune vero continuum esse non potest, aliud esse potest, sicque alternatim pereunt temporalia. Unde quia in tempore Noe per diluvium fuit mundi destructio, per exustionem mundus iste finietur.

Sed quoniam in fine hujus voluminis de mari habitus est tractatus, unde in primis septem diebus lunationis fluctus illius decrescant, in aliis septem crescant, in tertia septimana decrescant, in quarta crescant, videamus. Cum ergo interlunium est, quia totus splendor solis qui eam accendit est super aera, subditum non potest attenuare neque humorem desiccare; est ergo tunc plenus fluctus. Sed cum splendot incipit descendere, accenditur luna, desiccatque aera, minuitque humorem; quatoque plus descendit splendor, desiccatur humor, et hoc usque ad septimum diem; septimo vero die quia tota medietate accensa est, mediante aere calefacit humorem, qui bulliens superelevatur, es sic usque ad decimam quartam diem crescit fluctus; sed quia in tertia hebdomada calor elevans in ea minuitur, fluctus maris minoratur; in quarta vero quia splendore ascendente calor deficit, spissatur aer, humorque crescit, et inde fluctus maris usque ad novilunium.


St.-Michaels-Gymnasium Metten
metten_gym@degnet.de