"Incipit liber Genesis" - 

der "zweite Schöpfungsbericht" 




Michelangelo " Erschaffung von Sonne, Mond und Vegetation"

 

Text  Künstlerische Umsetzungen  Handschriftenbeispiel  Vergleich mit modernen Theorien


Text
(Gen 1,1- 2,4 a)

In principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus: " Fiat lux!" Et facta est lux et vidit Deus lucem, quod esset bona. Et divisit lucem ac tenebras appellavitque lucem diem et tenebras noctem. Factumque est vespere et mane - dies unus.

Dixit quoque Deus: " Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis!" Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum caelum. Et factum est vespere et mane - dies secundus.

Dixit vero Deus: " Congregentur aquae, quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida!" Factumque est ita. Et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria. Et vidit Deus, quod esset bonum. Et ait: "Germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semet ipso sit super terram!" Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus, quod esset bonum. Factumque est vespere et mane -  dies tertius.

Dixit autem Deus: " Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem. Et sint in signa et tempora et dies et annos, ut luceant in firmamento et inluminent terram!" Et factum est ita. Fecitque Deus duo magna luminaria, luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane -  dies quartus.

Dixit etiam Deus: " Producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli!" Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus, quod esset bonum. Benedixitque eis dicens: " Crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane - dies quintus.

Dixit quoque Deus: "Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas!" Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus, quod esset bonum. Et ait: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem suam creavit illum;  masculum et feminam creavit eos. Benedixitque illis Deus et ait: "Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam! Et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram!" Dixitque Deus: "Ecce, dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semet ipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam. Et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum!" Et factum est ita. Viditque Deus cuncta, quae fecit, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane - dies sextus.

Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum. Conplevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum; quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. Istae generationes caeli et terrae, quando creatae sunt.


Übersetzungshilfen 

inanis, -e = hier: wüst /  super faciem = frei:  auf, oberhalb / abyssus, - i =  griech. Abgrund / vespere bzw. mane: ins Deutsche als Substantiv zu übersetzen /  firmamentum, -i  =  Himmelsgewölbe, Gewölbe / arida (sc. terra) = wörtl. : das trockene; hier: das feste Land /  congregatio, -onis  = Ansammlung /  germinare - hervorsprießen lassen, hervorbringen /  herba, ae  = hier: Gras / virens, entis - grün, grünend / pomifer, a, um = reich an Obst, obsttragend /  sementis, - tis (f.) = Same, Sproß /  iuxta (Präp. m. Akk.) = hier: gemäß /  luminar(e), - aris = lumen / sint in signa - sie sollen Zeichen sein / sint in tempora, ... =  frei: sie sollen zur Bestimmung von Zeiten, ... dienen / reptile, is  =  Gewürm / anima, ae = Seele / volatilis, -e - geflügelt, fliegend / Pl.: Vögel, Vogelwelt; cetus (Pl.: cete; n., indekl. )  =  (großes) Seetier /  motabilis, -e = beweglich / in = hier: nach / multiplicare = vgl. multiplizieren / masculus, - i = Mann /   benedicere (mit Dat.) = segnen /  iumentum, -i - (Joch-)Vieh /  animans, antis =  Geschöpf, Wesen / esca, - ae = Essen, Futter / volucris, is = Vogel / conplere = perficere /  patrare = vollbringen, ausführen, vollenden /  sanctificare = heiligen, weihen /  cessare = hier: aufhören, ablassen /  generationes = hier: (Entstehungs)Geschichte

Zurück zum Text



Künstlerische Umsetzungen des Motives der Schöpfung


Die Erschaffung des Menschen; ebenfalls von Michelangelo, Sixtinische Kapelle, Rom
Gott trennt das Licht von der Finsternis: Gemälde in den sog. "Stanzen des Raffael" in den Vatikanischen Museen
Gott trennt das Land von den Wassern; (s. o.)
Gott erschafft Sonne und Mond " "
Die Erschaffung der Tiere " "
Die Erschaffung Evas " "
Die genannten Darstellungen aus den Stanzen im Kleinformat

Modernes Foto zum Motiv "Schöpfung"

Die Verarbeitung des Motivs in Haydns "Schöpfung": Notenbeispiele
Notenbeispiel zu "Vollendet ist das große Werk" (Schlusschor des zweiten Teils der "Schöpfung")

Handschriftenbeispiel

Hier ein Link auf einen alten Druck dieses Textes ("Stuttgarter Vulgata", Württembergische Landesbibliothek) 

 


Vergleich mit modernen Theorien 

Problematisierung: Sind die Aussagen der Bibel naturwissenschaftlich haltbar?

Zurück zum Text