VITA SANCTI BRENDANI ABBATIS

1  2  3  4  5  6  7  8  9  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25  26  27  28  29

 

INCIPIT VITA SANCTI BRENDANI ABBATIS

[1]

Sanctus Brendanus, filius Finlocha, nepotis Althi de genere Eogeni, stagnili regione Mumensium ortus fuit. Erat vir magnae abstinentiae et in virtutibus clarus, trium milium fere monachorum pater.

Cum esset in suo certamine, in loco qui dicitur saltus virtutis Brendani, contigit ut quidam patrum ad eum quadam vespera venisset, nomine Barinthus, nepos illius.

Cumque interrogatus esset multis sermonibus a praedicto sancto patre, coepit lacrimari et prostrare se in terram et diutius permanere in oratione. At sanctus Brendanus erexit illum de terra et osculatus est eum, dicens: „Pater, cur tristitiam habemus in adventu tuo? Nonne ad consolationem nostram venisti? Magis laetitiam tu debes fratribus praeparare. Indica nobis verbum Dei atque refice animas nostras de diversis miraculis, quae vidisti in oceano.“

Tunc sanctus Barinthus expletis his sermonibus sancti Brendani coepit narrare de quadam insula, dicens: „Filiolus meus Mernoc, procurator pauperum Christi, confugit a facie mea et voluit se esse solitarium. Invenitque insulam iuxta montem lapidis, nomine deliciosam. Post multum vero tempus nuntiatum est mihi quod plures monachos secum habuisset et Deus multa mirabilia per illum ostendisset. Itaque perrexi, ut visitassem filiolum meum. Cumque appropinquassem per trium dierum iter, in occursum mihi festinavit cum fratribus suis. Revelavit enim Dominus sibi adventum meum. Navigantibus nobis in praedictam insulam occurrerunt obviam sicut examen apum ex diversis cellulis fratres. Erat enim habitatio eorum sparsa, sed tamen unanimiter illorum conversatio in fide, spe et caritate, una refectio, et ad opus Dei semper fuit coadunata. Nihil aliud cibi ministratur nisi poma et nuces atque radices et genera herbarum. At post completorium singuli in suis singulis cellulis usque ad gallorum cantus seu pulsum campanae permanserunt. Mihi autem pernoctanti insulamque totam perambulanti meus filiolus duxit me ad litus maris contra occidentem, ubi erat navicula, et dixit mihi: ‚Pater, ascende in navem et navigemus contra occidentalem plagam ad insulam quae dicitur terra repromissionis sanctorum, quam Deus daturus est successoribus nostris in novissimo tempore.’ Ascendentibusque nobis et navigantibus, nebulae cooperuerunt nos undique in tantum ut vix potuissemus puppim aut proram naviculae aspicere. Transacto vero spatio quasi unius horae, circumfulsit nos lux ingens, et apparuit terra spatiosa et herbosa pomiferosaque valde. Cum stetisset navis in terra, ascendimus nos et coepimus ire et perambulare per quindecim dies illam insulam, et non potuimus finem ipsius invenire. Nihil herbae vidimus sine floribus et arborum sine fructu. Lapides enim ipsius pretiosi generis sunt. Porro quintodecimo die invenimus fluvium vergentem ab orientali parte ad occasum. Cum consideremus haec omnia, dubium nobis erat quid agere debuissemus, placuitque nobis transire flumen. Sed expectavimus Dei consilium. Cum haec intra nos volueremus, subito apparuit quidam vir cum magno splendore coram nobis, qui statim propriis nominibus nos appellavit atque salutavit, dicens: ‚Euge, boni fratres. Dominus enim revelavit vobis istam terram, quam daturus est suis sanctis. Est autem medietas insulae istius usque ad istud flumen. Non licet vobis transire ulterius. Revertimini igitur unde existis.’ Cum haec dixisset, statim illum interrogavi unde esset aut quo nomine vocaretur. Qui ait: ‚Cur me interrogas unde sim aut quomodo vocer? Quare me non interrogas de ista insula? Sicut illam vides modo, ita ab initio mundi permansit. Indigesne aliquid cibi aut potus sive vestimenti? Unum annum enim es in hac insula et non gustasti de cibo aut de potu. Numquam fuisti oppressus somno, nec nox te operuit. Dies namque est semper sine caecitate tenebrarum hic. Dominus noster Jhesus Christus lux ipsius est.’ Confestim incohavimus iter et praedictus vir ille nobiscum pervenit usque ad litus ubi erat navicula nostra. Ascendentibus autem in navim, raptus est idem vir ab oculis nostris, et venimus per praedictam caliginem ad insulam deliciosam. At ubi fratres nos viderunt, exultabant exultatione magna de adventu nostro et plorabant de absentia nostra multi tam temporis, dicentes: ‚Cur, patres, dimisistis vestras oves sine pastore in ista silva errantes? Novimus abbatem nostrum frequenter a nobis discedere in aliquam partem, sed nescimus in quam, et ibidem commorari aliquando uno mense, aliquando duabus ebdomadibus seu una ebdomada vel plus minusve.’ Cum haec audissem, coepi illos comfortare, dicens eis: ‚Nolite, fratres, putare aliquid nisi bonum. Vestra conversatio procul dubio est ante portam paradisi. Hic prope est insula quae vocatur terra repromissionis sanctorum, ubi nec nox imminet nec dies finitur. Illuc frequentatur vester abbas Mernoc. Angelus enim Domini custodit illam. Nonne cognoscitis in odore vestimentorum nostrorum quod in paradiso Dei fuimus?’ Tunc fratres responderunt, dicentes: ‚Abba, novimus quia fuisti in paradiso Dei in spatio maris, sed ubi sit ille paradisus ignoramus. Nam saepe fragrantiam vestimentorum abbatis nostri quadraginta dierum spatio inde revertentis probavimus redolentem.’ Illic vero mansi duas ebdomadas continuas cum filiolo meo sine cibo et potu. In tantum habuimus de satietate corporali ut ab aliis videremur musto repleti. Post vero quadraginta dies accepta benedictione fratrum et abbatis, reversus sum cum sociis meis ut redeam ad cellam meam, ad quam iturus ero cras.“

His auditis, sanctus Brendanus cum omni congregatione sua prostraverunt se ad terram, glorificantes Deum atque dicentes: „Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis, quia revelavit servis suis tanta ac talia mirabilia, et benedictus in donis suis, quia nos hodie refecit de tali gustu spirituali.“ His finitis sermonibus, dixit sanctus Brendanus: „Eamus ad refectionem corporis et ad mandatum novum.“ Transacta autem nocte illa, accepta benedictione mane fratrum, ad cellam suam sanctus Barinthus perrexit.

[2]

Igitur sanctus Brendanus, de omni congregatione sua electis bis septem fratribus, conclusit se in uno oratorio cum illis et locutus est ad illos, dicens: „Conbellatores mei amantissimi, consilium atque adiutorium a vobis praestolor, quia cor meum et omnes cogitationes meaeconglutinatae sunt in una voluntate. Tantum si voluntas Dei est, terram, de qua locutus est pater Barinthus, repromissionis sanctorum in corde meo proposui quaerere. Quomodo vobis videtur aut quod consilium mihi vultis dare?“

Illi vero agnita voluntate sancti patris, quasi uno ore dicunt omnes: „Abba, voluntas tua ipsa est et nostra. Nonne parentes nostros dimisimus, nonne hereditatem nostram despeximus et corpora nostra tradidimus in manus tuas? Itaque parati sumus sive ad mortem sive ad vitam tecum ire. Unam tantum quaeramus, Dei voluntatem.“

[3]

Definivit ergo sanctus Brendanus et hi qui cum eo erant ieiunium quadraginta dierum, semper per triduanas, et postea proficisci. Transactis iam quadraginta diebus et salutatis fratribus commendatisque omnibus praeposito monasterii sui, qui fuit postea suus successor in eodem loco, profectus est contra occidentalem plagam cum quattuordecim fratribus ad insulam cuiusdam sancti patris, nomine Ende. Ibi demoratus est tribus diebus et tribus noctibus.

[4]

Post haec accepta benedictione sancti patris et omnium monachorum qui cum eo erant, profectus est in ultimam partem regionis suae, ubi demorabantur parentes eius. Attamen noluit illos videre, sed in cuiusdam summitate montis extendentis se longe in oceanum, in loco qui dicitur sedes Brendani, fixit tentorium, ubi erat introitus unius navis. Sanctus Brendanus et qui cum eo erant, acceptis ferramentis, fecerunt naviculam levissimam, costatam et columnatam ex silva, sicut mos est in illis partibus, et cooperuerunt illam coriis bovinis atque rubricatis in roborina cortice. Et linierunt foris omnes iuncturas pellium ex butyro, et miserunt duas alias paraturas navis de aliis coriis intus in navim et stipendia quadraginta dierum et butyrum ad pelles praeparandas ad cooperimentum navis et cetera utensilia quae ad usum vitae humanae pertinent. Arborem quoque posuerunt in medio navis fixam et velum et cetera quae ad gubernationem navis pertinent. Tunc sanctus Brendanus fratribus suis praecepit in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti intrare in navim.

[5]

Cumque ille solus stetisset in litore et benedixisset portum, ecce tres fratres supervenerant de suo monasterio post illum. Qui statim ceciderunt ante pedes sancti patris, dicentes: „Pater, dimitte nos ire tecum quo iturus es; alioquin moriemur in isto loco fame et siti. Decrevimus enim peregrinari diebus vitae nostrae.“ Cum vir Dei vidisset illorum angustiam, praecepit illis intrare navim, dicens: „Fiat voluntas vestra, o filioli.“ Et addidit: „Scio quomodo vos venistis. Iste frater bonum opus operatus est. Nam Deus praeparavit sibi aptissimum locum. Vobis autem praeparabit taeterrimum iudicium.“

[6]

Ascendit autem sanctus Brendanus in navim extensisque velis coeperunt navigare contra solstitium estivale. Habebant autem prosperum ventum, et nihil eis fuit opus navigare nisi tantum tenere vela.

Post quindecim vero dies cessavit ventus, et coeperunt navigare dum vires eorum deficerent. Confestim sanctus Brendanus coepit illos confortare atque admonere, dicens: „Fratres, nolite formidare. Deus enim adiutor noster est et nautor et gubernator atque gubernat. Mittite intus omnes remiges et gubernaculum. Tantum dimittite vela extensa et faciat Deus sicut vult de servis suis et de sua navi.“ Reficiebant autem semper ad vesperam. Et aliquando ventum habebant, sed tamen ignorabant ex qua parte veniret aut in qua partem ferebatur navis.

Consummatis iam quadraginta diebus et omnibus dispendiis quae ad victum pertinebant, apparuit illis quaedam insula ex parte septentrionali, valde saxosa et alta. Cum autem appropinquassent ad litus illius, viderunt ripam altissimam sicut murum et diversos rivulos descendentes de summitate insulae fluentes in mare. Tamen minime poterant invenire portum, ubi staret navis. Fratres enim vexati erant valde de fame et siti. Singuli vero acceperunt vascula ut aliquid de aqua potuissent sumere. Sanctus Brendanus, cum haec vidisset, dixit: „Nolite facere. Stultum est enim quod agitis. Adhuc Deus non vult nobis ostendere portum intrandi, et vultis rapinam facere? Dominus Jhesus Christus post tres dies ostendet servis suis portum et locum manendi, ut reficiantur corpora vexatorum.“

Cum autem circuissent per tres dies illam insulam, tertia die circa hora nonam invenerunt portum ubi erat aditus navis. Et statim surrexit sanctus Brendanus et benedixit introitum. Erat namque petra incisa ex utraque parte mirae altitudinis sicut murus. Cum vero omnes ascendissent de navi et stetissent foris in terra, praecepit sanctus Brendanus ut nihil de suppellectile ferrent de navi foras. Porro ambulantibus per ripas maris, occurrit illis canis per quandam semitam et venit ad pedes sancti Brendani sicut solent canes venire ad pedes dominorum suorum. Tunc sanctus Brendanus dixit fratribus suis: „Nonne bonum nuntium donavit nobis Deus? Sequimini eum.“ Tunc sanctus Brendanus cum fratribus suis secutus est canem usque ad oppidum.

Intrantibus autem in oppidum viderunt aulam magnam ac stratam lectulis et sedilibus aquamque ad pedes lavandos. Cum autem resedissent, praecepit sanctus Brendanus suis sociis, dicens: „Cavete, fratres, ne satanas perducat vos in temptationem. Video enim illum suadentem unum ex tribus fratribus, qui post nos venerunt de nostro monasterio, de furto pessimo. Orate pro anima eius. Nam caro eius traditus est in potestatem satanae.“ Illa domus, in qua residebant, erat quasi inserta per parietes in circuitu de appendentibus vasculis diversi generis metalli, frenis quoque et cornibus circumdatis argento.

Tunc sanctus Brendanus dixit ministro suo, qui solebat panem apponere fratribus: „Fer prandium quod nobis Deus misit.“ Qui statim surrexit, invenit mensam positam et linteamina et panes singulos miri candores et pisces. Cum allata fuissent omnia, benedixit sanctus Brendanus prandium et dixit fratribus suis: „Qui dat escam omni carni, confitemini Deo coeli.“ Residebant igitur fratres et magnificabant Deum. Similiter et de potu inveniebant, quantum volebant. Finita iam cena et opere Dei completo, dixit praedictus vir: „Requiescite; ecce singuli lectuli bene strati. Opus est vobis ut repausetis, membris vestris ex nimio labore fatigatis.“ Cum autem obdormissent fratres, vidit sanctus Brendanus opus diaboli, infantem scilicet aethiopem, habentem frenum in manu et iocantem coram praedicto fratre. Statim sanctus Brendanus surrexit et coepit orare, pernoctans usque ad diem. Iam vero mane, cum fratres ad opus Dei festinassent et post hoc iter egissent ad navim, ecce apparuit mensa parata sicut et pridie. Ita per tres dies et noctes praeparavit Deus prandium servis suis.

[7]

Post haec sanctus Brendanus cum suis sociis coepit iter agere et fratribus dicere: „Videte ne aliquis ex vobis aliquid de substantia istius insulae tollat secum.“ At illi omnes responderunt: „Absit, pater, ut aliquid furti violet iter nostrum.“ Tunc sanctus Brendanus dixit: „Ecce, frater noster, quem praedixi vobis heri, habet frenum argenteum in sinu suo, quem hac nocte tradidit sibi diabolus.“ Cum haec audisset praedictus frater, iactavit illum frenum de sinu suo et cecidit ante pedes viri Dei, dicens: „Peccavi, pater, ignosce. Ora pro anima mea, ne pereat.“ Confestim omnes simul prosternebant se ad terram, deprecantes Dominum pro anima fratris.

Elevantes autem se fratres a terra elevatoque fratre a praedicto sancto patre, ecce viderunt aethiopem parvulum salire de sinu suo et ululantem voce magna ac dicentem: „Cur me, vir Dei, iactas de mea habitatione, in qua per septem annos habitavi, et facis me abalienari ab hereditate mea?“ Sanctus Brendanus ad hanc vocem dixit: „Praecipio tibi in nomine Jhesu Christi ut nullum hominem laedas usque in diem iudicii.“

Iterum conversus vir Dei ad praedictum fratrem ait: „Sume corpus et sanguinem Domini, quia anima tua modo egredietur de corpore. Hic etenim habes locum sepulturae tuae. En frater tuus, qui venit tecum de monasterio nostro, in inferno habet locum sepulturae.“ Itaque accepta eucharistia, anima fratris egressa est de corpore, suscepta ab angelis lucis videntibus fratribus. Corpus autem eius conditum est in eodem loco a praedicto sancto patre.

[8]

Igitur fratres cum sancto Brendano venerunt ad litus eiusdem insulae ubi erat illorum navis. Ascendentibus illis in navim occurrit iuvenis, portans cophinum plenum panibus et amphoram aquae. Qui dixit eis: „Sumite benedictionem de manu servi vestri. Restat enim vobis longum iter usque dum inveniatis consolationem. Tamen non deficiet vobis panis neque aqua ab isto die usque in Pascha.“ Accepta autem benedictione, coeperunt navigare in oceanum, semper per biduanas reficientes. Itaque per diversa loca oceani ferebatur navis.

[9]

Quadam die viderunt insulam non longe a se. Cumque coepissent navigare ad illam, subvenit illis prosper ventus in adiutorium, ut non laborarent plus quam vires sustinere possent. Cumque navis stetisset in portu, praecepit vir Dei omnes exire foras. Ipse autem egressus est post illos. Cumque coepissent circuire insulam illam, viderunt aquas largissimas manare ex diversis fontibus plenas piscibus. Dixit autem sanctus Brendanus fratribus suis: „Faciamus hic opus divinum. Sacrificemus Deo immaculatam hostiam, quia hodie est Cena Domini.“ Et ibi manserunt usque in sabbatum sanctum Paschae.

Perambulantes autem illam insulam, invenerunt diversos greges ovium unius coloris, id est albi, ita ut non possent ultra videre terram prae multitudine ovium. Convocatisque fratribus suis, sanctus Brendanus dixit illis: „Accipite quae sunt necessaria ad diem festum de grege.“ Fratres vero festinabant secundum mandatum viri Dei ad gregem. Qui statim acceperunt de grege ovem unam. Et cum illam alligassent per cornua, sequebatur illa quasi domestica illum qui tenebat ligaturam in manu sua, usque ad locum ubi stetit vir Dei. Iterum ait vir Dei uni ex fratribus: „Accipe agnum immaculatum de grege.“ Qui festinavit et fecit sicut sibi iniunctum fuerat.

Cum illi parassent omnia ad opus crastini diei, ecce apparuit illis vir habens in manu sportam plenam panibus subcinericiis et cetera quae necessaria erant. Cum haec posuisset ante virum Dei, cecidit pronus super faciem suam tribus vicibus ad pedes sancti patris, dicens: „Unde mihi meriti, o margarita Dei, ut pascaris in istis sanctis diebus de labore manuum mearum?“ Sanctus Brendanus elevato illo de terra et dato osculo dixit: „Fili, Dominus noster Jhesus Christus proponit nobis locum, ubi celebrare possimus sanctam suam resurrectionem.“ Cui ait praedictus vir: „Pater, hic celebrabitis istud sabbatum sanctum. Vigilias vero et missas cras in illa insula quam vos videtis proposuit vobis Deus celebrare suae resurrectionis.“

Dum haec dixisset, coepit obsequium famulorum Dei et omnia quae necessaria erant in crastinum praeparare. Finitis omnibus et allatis navi, dixit ad sanctum Brendanum praedictus vir: „Vestra navicula non potest amplius portare. Ego vobis transmittam post octo dies quae vobis necessaria sunt de cibo et potu usque in Pentecosten.“ Sanctus Brendanus dixit: „Unde tu nosti ubi erimus post octo dies?“ Qui ait: „Hac nocte eritis in illa insula quam videtis prope, et cras usque in sextam horam. Postea navigabitis ad aliam insulam, quae est non longe ab ista insula contra occidentalem plagam, quae vocatur paradysus avium. Ibique manebitis usque in octavas Pentecostes.“ Interrogabat quoque sanctus Brendanus illum quomodo potuissent oves esse tam magnae, sicut ibi visae sunt. Erant enim maiores quam boves. Cui ille dixit: „Nemo colligit lac de ovibus in hac insula, nec hiems distringit illas, sed in pascuis semper commorantur die noctuque. Ideo maiores sunt hic quam in vestris regionibus.“ Profectique sunt ad navim et coeperunt navigare data benedictione vicissim.

[10]

Cum autem venissent ad aliam insulam, coepit illa navis stare antequam portum illius potuissent tenere. Sanctus Brendanus praecepit fratribus exire de navi in mare, et ita fecerunt. Tenebantque navim ex utraque parte cum funibus usque dum ad portum venissent. Erat autem illa insula petrosa sine ulla herba. Silva rara erat ibi, et in litore illius nihil de arena fuit. Porro pernoctantibus in orationibus et vigiliis fratribus foris, vir Dei sedebat intus in navi. Sciebat enim qualis erat illa insula, sed tamen noluit eis indicare, ne perterrerentur.

Mane autem facto praecepit sacerdotibus ut singuli missas cantarent, et ita fecerunt. Cum sanctus Brendanus et ipse cantasset missam in navi, coeperunt fratres carnes crudas portare de navi ut condirent sale illas, et etiam pisces quos secum tulerunt de alia insula. Cum hoc fecissent, posuerunt cacabum super ignem. Cum autem ministrarent lignis ignem et fervere coepisset cacabus, coepit illa insula se movere sicut unda. Fratres vero coeperunt currere ad navim, deprecantes patrocinium sancti patris. At ille singulos per manus trahebat intus. Relictisque omnibus quae portabant in illa insula, coeperunt navigare. Porro illa insula ferebatur in oceanum. Potuit autem ignis ardens videri super duo miliaria. Sanctus Brendanus narravit fratribus quid hoc esset, dicens: „Fratres, admiramini quod fecit haec insula?“ Aiunt: „Admiramur valde nec non et ingens pavor penetravit nos.“ Qui dixit illis: „Filioli, nolite expavescere. Deus enim revelavit mihi hac nocte per visionem sacramentum huius rei. Insula non est, ubi fuimus, sed piscis, prior omnium natantium in oceano. Quaerit semper ut suam caudam simul iungat capiti, et non potest prae longitudine. Qui habet nomen Jasconius.“

[11]

Cum autem navigassent iuxta insulam ubi erant per triduum antea, et venissent ad summitatem illius contra occidentem, viderunt aliam insulam prope sibi iunctam interveniente freto non magno, herbosam valde et nemorosam plenamque floribus, et coeperunt quaerere portum per circuitum insulae. Porro navigantes contra meridianam plagam eiusdem insulae, invenerunt rivulum vergentem in mare, ibique navim ad terram miserunt. Ascendentibus illis de navi, praecepit sanctus Brendanus ut navim per funes contra alveum fluminis traherent quantum plus potuissent. Erat autem illud flumen tam latum sicut et latitudo illius navis. Praedictus pater sedebat in navi, et ita fecerunt per spatium unius miliarii, usque dum ad fontem venerant eiusdem fluminis. Dixit autem sanctus Brendanus: „Ecce, Dominus noster Jhesus Christus dedit nobis locum ad manendum in sua sancta resurrectione.“ Et addidit: „Si non habuissemus alia dispendia excepto isto fonte, sufficeret, credo, nobis ad victum et ad potum ille.“

Erat autem super illum fontem arbor mirae latitudinis in girum, non minus altitudinis, cooperta avibus candidissimis. In tantum cooperuerunt illam ut folia et rami eius vix viderentur. Cum haec vidisset vir Dei, coepit intra se cogitare et tractare quidnam esset aut quae causa fuisset quod tanta multitudo avium potuisset esse in una collectione. Ac de hoc tantum sibi erat taedium ut effunderet lacrimas praevolutis genibus ac deprecaretur Deum, dicens: „Deus, cognitor incognitorum et revelator absconditorum omnium, tu scis angustiam cordis mei. Deprecor tuam maiestatem ut mihi peccatori digneris per tuam magnam misericordiam revelare tuum secretum, quod modo prae oculis meis video. Non de meritis meis aut dignitate sed de immensa clementia tua praesumo.“

Cum haec dixisset intra se atque resedisset, ecce una de illis avibus volabat de arbore, et sonabant alae eius sicut tintinnabula, contra navim ubi vir Dei sedebat. Quae sedit in summitate prorae et coepit extendere alas quasi signo laetitiae et placido vultu aspicere sanctum patrem. Statimque agnovit vir Dei quia Deus recordatus esset deprecationem eius, et ait ad avem: „Si nuntius Dei es, narra mihi unde sint aves istae aut pro qua re illarum collectio hic sit?“

Quae statim ait: „Nos sumus de illa magna ruina antiqui hostis, sed non peccando in eorum consensu fuimus. Sed ubi fuimus creati, per lapsum illius cum suis satellitibus contigit et nostra ruina. Deus autem noster iustus est et verax. Per suum magnum iudicium misit nos in istum locum. Poenas non sustinemus. Hic praesentiam Dei possumus videre, sed tantum alienavit nos a consortio aliorum qui steterunt. Vagamur per diversas partes aeris et firmamenti et terrarum, sicut alii spiritus qui mittuntur. Sed in sanctis diebus atque dominicis accipimus corpora talia qualia nunc vides et commoramur hic laudamusque nostrum creatorem. Tu autem cum tuis fratribus habes unum annum in tuo itinere. Adhuc restant sex. Ubi hodie celebrasti Pascham, ibi omni anno celebrabis, et postea invenies quae posuisti in corde tuo, id est terram repromissionis sanctorum.“ Cum haec dixisset, levavit se de prora illa avis et coepit volare ad alias.

Cum autem vespertina hora appropinquasset, coeperunt omnes aves quae in arbore erant quasi una voce cantare, percutientes latera sua atque dicentes: „Te decet hymnus, Deus, in Syon, et tibi reddetur votum in Jerusalem.“ Et semper reciprocabant praedictum versiculum quasi per spatium unius horae, et videbatur viro Dei et illis qui cum eo erant illa modulatio et sonus alarum quasi carmen planctus pro suavitate.

Tunc sanctus Brendanus dixit fratribus suis: „Reficite corpora vestra, quia hodie animae nostrae divina refectione satiatae sunt.“ Finita iam cena, coeperunt opus Dei peragere. His omnibus finitis, vir Dei et qui cum illo erant dederunt corporibus suis quietem usque ad tertiam vigiliam noctis. Evigilans autem, vir Dei coepit suscitare fratres suos ad vigilias noctis sanctae, incipiens illum versiculum: „Domine, labia mea aperies.“ Finita iam oratione sancti viri, omnes aves alis et ore resonabant, dicentes: „Laudate Dominum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius.“ Similiter et ad vesperas per spatium horae semper cantabant.

Cum aurora refulsisset, coeperunt cantare: „Et sit splendor Domini Dei nostri super nos“ aequali modulatione et longitudine psallendi sicut et in matutinis laudibus. Similiter ad tertiam horam istum versiculum: „Psallite Deo nostro, psallite, psallite regi nostro, psallite sapienter.“ Ad sextam: „Illumina, Domine, vultum tuum super nos et miserere nostri.“ Ad nonam psallebant: „Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum.“ Ita die et nocte aves reddebant Domino laudes. Igitur sanctus Brendanus usque in octavum diem reficiebat fratres suos festivitate Paschali.

Consummatis itaque diebus festis, dixit: „Accipiamus de isto fonte stipendia, quia usque modo non fuit nobis opus nisi ad manus et pedes lavare.“ His dictis, ecce praedictus vir, cum quo antea fuerunt triduum ante Pascha, qui tribuit illis alimenta paschalia, venit ad illos cum sua navi plena victu et potu. Ablatisque omnibus de navi, coram sancto patre locutus est, dicens: „Viri fratres, hic habetis sufficienter usque ad diem sanctum Pentecosten, et nolite bibere de isto fonte. Fortis namque est ad bibendum. Dicam vobis naturam illius: Quisquis bibit ex eo, statim irruet super eum sopor, et non evigilabit usque dum compleantur xxiiii horae. Dum manat foras de fonte, habet saporem aquae et naturam.“ Accepta autem benedictione sancti patris, reversus est in locum suum.

Sanctus Brendanus mansit in eodem loco usque in octavas Pentecostes. Nam illorum erat refocillatio avium cantus. Die vero Pentecosten, cum sanctus vir cum suis fratribus missam cantasset, venit illorum procurator, portans omnia ad opus diei festi necessaria. Cum autem simul discubissent ad prandium, locutus est illis idem vir, dicens: „Restat vobis magnum iter. Accipite de isto fonte vestra vascula plena et panes siccos, quos potestis reservare in alium annum. Ego vobis tribuam quantum vestra navis potest portare.“ Cum autem haec perfinita essent, accepta benedictione reversus est in locum suum.

Sanctus vero Brendanus post octo dies fecit navim onerari de omnibus quae sibi attulit praedictus vir, et de illo fonte omnia vascula impleri fecit. Ductis omnibus ad litus, ecce praedicta avis cito volatu venit et resedit super proram navis. At vero vir Dei agnovit quod aliquid sibi voluit indicare. Tunc humana voce ait praedicta avis: „Nobiscum celebrabitis diem sanctae Paschae et istud tempus praeteritum in futuro anno. Et ubi fuistis in isto anno in Cena Domini, ibi eritis in anno futuro in praedicto die. Similiter noctem dominicam Paschae celebrabitis ubi prius celebrastis, super dorsum Jasconii. Invenietis quoque insulam post octo menses, quae vocatur insula familiae Ailbei, et ibi celebrabitis Navitatem Domini.“

Cum haec dixisset, reversa est ad locum suum. At fratres coeperunt extendere vela et navigare in oceanum, et aves cantabant quasi una voce: „Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae et in mari longe.“

[12]

Igitur sanctus pater cum sua familia per oceani aequora huc atque illuc agitabatur per tres menses. Nihil poterant videre nisi caelum et mare. Reficiebantur semper per biduum aut triduum.

Quadam vero die apparuit illis insula non longe, et cum appropinquassent ad litus, traxit illos ventus a portu. Et ita per quadraginta dies navigabant per insulae circuitum, nec poterant portum invenire. Fratres vero qui in navi erant coeperunt Dominum deprecari cum fletu ut illis adiutorium praestaret. Vires enim eorum prae nimia lassitudine paene defecerant. Cum autem permansissent in crebris orationibus per triduum et in abstinentia, apparuit illis portus angustus, tantum unius navis receptio, et apparuerunt illis duo fontes ibidem, unus turbidus et alter clarus. Porro fratres festinabant cum vasculis ad hauriendam aquam. Intuens vir Dei illos ait: „Filioli, nolite peragere illicitam rem sine licentia seniorum qui in hac insula commorantur. Tribuent namque vobis has aquas spontanee quas modo vultis furtim bibere.“

Igitur ascendentibus illis de navi et considerantibus quam partem ituri essent, occurrit eis senex nimiae gravitatis, capillis niveo colore et facie clarus, qui tribus vicibus se ad terram prostravit antequam oscularetur virum Dei. At vero sanctus Brendanus et qui cum eo erant elevaverunt eum de terra. Osculantibus autem se invicem, tenuit manum sancti patris idem senex et ibat cum eo per spatium quasi unius stadii ad monasterium. Tunc sanctus Brendanus cum fratribus suis stetit ante portam monasterii et dixit seni: „Cuius est istud monasterium aut quis praeest illi, vel unde sunt qui commorantur hic?“ Itaque sanctus pater diversis sermonibus interrogabat senem et numquam ab illo poterat unum responsum accipere, sed tantum incredibili mansuetudine manu silentium insinuabat.

Statim ut agnovit sanctus pater illius loci decretum, fratres suos admonebat, dicens: „Custodite ora vestra a locutionibus, ne polluantur isti fratres per vestram scurrilitatem.“ His interdictis verbis, ecce undecim fratres occurrerunt obviam cum capsis et crucibus et imnis, dicentes istud capitulum: „Surgite, sancti Dei, de mansionibus vestris et proficiscimini obviam veritati. Locum sanctificate, plebem benedicite, et nos famulos vestros in pace custodire dignemini.“ Finito iam versiculo praedicto, pater monasterii osculatus est sanctum Brendanum et suos socios per ordinem. Similiter et sui famuli osculabantur familiam sancti viri.

Data pace vicissim, duxerunt illos in monasterium, sicut mos est in occidentalibus partibus ducere fratres per orationes. Post haec abbas monasterii cum monachis coepit lavare pedes hospitum et cantare antiphonam: „Mandatum novum.“ His finitis, cum magno silentio duxit illos ad refectorium et pulsato signo lotisque manibus fecit omnes residere. Iterum pulsato secundo signo surrexit unus ex fratribus patris monasterii et coepit ministrare mensam panibus miri candoris et quibusdam radicibus incredibilis saporis. Sedebant autem mixtim fratres cum hospitibus per ordinem, et inter duos fratres semper panis integer ponebatur. Idem minister pulsato signo ministrabat potum fratribus.

Abbas quoque hortabatur fratres, cum magna hilaritate dicens: „Ex hoc fonte quem hodie furtim bibere voluistis, ex eo modo facite caritatem cum iocunditate et timore Domini. Ex alio fonte turbido quem vidistis lavantur pedes fratrum omni die, quia omni tempore calidus est. Panes vero quos videtis nobis ignotum est ubi praeparantur aut quis portat ad nostram cellarium. Sed tamen notum est nobis quod ex Dei magna elemosina ministrantur servis suis per aliquam subiectam creaturam. Nos sumus hic viginti quattuor fratres. Omni die habemus duodecim panes ad nostram refectionem, inter duos singulos panes. In festivitatibus et in dominicis diebus integros panes singulis fratribus addit Deus, ut cenam habeant ex fragmentis. Modo in adventu vestro duplicem annonam habemus, et ita nutrit nos Christus a tempore sancti Patricii et sancti Ailbei, patris nostri, usque modo per octoginta annos. Attamen senectus aut languor in membris nostris minime amplificatur. In hac insula nihil ad comedendum indigemus quod igni paratur. Neque frigus aut aestus superat nos umquam. Et cum tempus missarum venit aut vigiliarum, incenduntur luminaria in nostra ecclesia, quae duximus nobiscum de terra nostra divina praedestinatione, et ardent usque ad diem, et non minuitur ullum ex illis luminaribus.“

Postquam biberunt tribus vicibus, abbas solito more pulsavit signum, et fratres unanimiter cum magno silentio et gravitate, levaverunt se a mensa, antecedentes sanctos patres ad ecclesiam. Gradiebantur vero post illos sanctus Brendanus et praedictus pater monasterii. Cum ergo intrassent in ecclesiam, ecce alii duodecim fratres exierunt obviam illis, flectentes genua cum alacritate. Sanctus vero Brendanus, cum illos vidisset, dixit: „Abba, cur isti non refecti sunt nobiscum simul?“ Cui ait pater: „Propter vos, quia non potuit nostra mensa omnes nos capere in unum. Modo reficientur et nihil illis deerit. Nos autem intremus in ecclesiam et cantemus vesperas, ut fratres nostri qui modo reficiuntur possint ad tempus cantare vesperas post nos.“

Dum autem perfinissent debitum vespertinale, coepit sanctus Brendanus considerare quomodo illa ecclesia erat aedificata. Erat enim quadrata tam longitudinis quam et latitudinis, et habebat septem luminaria, tria ante altare quod erat in medio, et bina ante alia duo altaria. Erant enim altaria de cristallo quadrato facta et eorum vascula similiter de cristallo, is est patene, calices, et urceoli, et cetera vasa quae pertinebant ad cultum divinum, et sedilia xxiiii per circuitum ecclesiae. Locus vero ubi abbas sedebat erat inter duos choros. Incipiebat enim ab illo una turma et in illo finiebat, et alia turma similiter. Nullus ex utraque parte ausus erat praesumere inchoare versum nisi praedictus abbas. Non in monasterio ullam vocem aut ullum strepitum aliquis praesumebat. Si aliquid necesse erat alicui fratri, ibat ante abbatem et genuflectabat coram illo, postulans in corde suo quae necessitas poscebat. Statim sanctus pater accepta tabula et graphio, per revelationem Dei scribebat et dabat fratri qui ab illo consilium postulabat.

Cum autem sanctus Brendanus haec omnia intra se consideraret, dixit ei abbas: „Pater, iam tempus est ut revertamur ad refectorium, ut omnia fiant cum luce.“ Et ita fecerunt ad hunc modum, sicut ad refectionem. Finitibus omnibus secundum ordinem cursus diei, omnes cum magna alacritate festinabant ad completorium. At vero abbas, cum inchoasset praedictum versiculum, id est „Deus, in adiutorium meum,“ et dedissent simul honorem Trinitati, incipiebant istum versiculum cantare, dicentes: „Iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Tu, qui pius es pater, parce nobis, Domine, singulariter in spe constituisti me.“ Post haec cantabant officium quod pertinet ad hanc horam.

Iam consummato ordine psallendi, omnes egrediebantur foras fratres ad illorum singulas cellulas, accipientes hospites secum. Abbas vero cum sancto Brendano residebat in ecclesia, expectantes adventum luminis. Interrogavit vero sanctus Brendanus sanctum patrem de illorum silentio et conversatione, quomodo ita possent esse in humana carne.

Tunc praedictus pater cum immensa reverentia et humilitate respondit: „Abba, coram Christo meo fateor: Octoginta anni sunt postquam venimus in hac insulam. Nullam vocem humanam  audivimus excepto quando cantamus Deo laudes. Inter nos viginti quattuor vox non excitatur nisi per signum digiti aut oculorum, tantum a maioribus natu. Nullus ex nobis sustinuit infirmitatem carnis aut spirituum qui vagantur circa humanum genus, postquam venimus in istum locum.“

Sanctus Brendanus ait: „Licet nobis nunc hic esse annon?“ Qui ait: „Non licet, quia non est Dei voluntas. Cur me interrogas, pater? Nonne revelavit tibi Deus quae te oportet facere, antequam huc venisses ad nos? Te enim oportet reverti ad locum tuum cum xiiii fratribus tuis. Ibi enim praeparavit Deus locum sepulturae vestrae. Duo vero, qui supersunt, unus peregrinabitur in insula quae vocatur anachoritarum, porro alter morte turpissima condemnabitur apud inferos.“

Cum haec intra se talia loquerentur, ecce illis videntibus sagitta ignea dimissa per fenestram incendit omnes lampades quae erant positae ante altaria. Quae confestim reversa est foras praedicta sagitta. Tamen lumen pretiosum remansit in lampadibus. Iterum interrogavit beatus Brendanus: „ A quo extinguetur mane luminaria?“ Cui ait sanctus pater: „Veni et vide sacramentum rei. Ecce, tu vides candelas ardentes in medio vasculorum. Tamen nihil de illis exurit, ut minus sint aut decrescant, neque remanebit mane ulla favilla, quia spirituale lumen est.“ Sanctus Brendanus ait: „Quomodo potest in corporali creatura lumen incorporale corporaliter ardere?“ Respondit senex: „Nonne legisti rubum ardentem in monte Sinai? Et tamen remansit ipse rubus inlaesus ab igne.“

Evigilantibus totam noctem usque mane, sanctus Brendanus petivit licentiam proficisciendi in suum iter. Cui ait senex: „Non, pater. Tu debes nobiscum celebrare Nativitatem Domini usque ad octavas Epiphaniae.“ Mansit igitur sanctus pater cum sua familia praedictum tempus cum xxiiii patribus in insula quae vocatur familiae Ailbei.

[13]

Transactis festivitatibus, accepta annona et benedictione sanctorum virorum, beatus Brendanus cum suis sequacibus tetendit vela in oceanum naviculae suae quantocius, et sive per navigium sive per vela ferebatur navis per diversa loca usque in initium Quadragesimae.

Quadam die viderunt insulam a regione non longe ab illis. Cum fratres illam vidissent, coeperunt acriter navigare, quia iam valde vexati erant fame et siti. Ante triduum enim defecit victus et potus. At vero cum sanctus pater benedixisset  portum et omnes exissent foras de navi, invenerunt fontem lucidissimum et herbas diversas ac radices in circuitu fontis diversaque genera piscium discurrentes per alveum in mare.

Sanctus Brendanus fratribus suis ait: „Deus dedit nobis hic consolationem post laborem. Accipite pisces, quantum sufficit ad nostram cenam, atque assate eos igni. Colligite herbas et radices quas Dominus servis suis praeparavit.“ Et ita fecerunt. Cum autem effudissent aquam ad bibendum, dixit eis vir Dei: „Fratres, cavete ne supra modum utamini his aquis, ne gravius vexentur corpora vestra.“ At vero fratres inaequaliter definitionem viri Dei considerabant, et alii singulos calices bibebant, alii binos, ceteri namque ternos, in quos irruit sopor trium dierum et noctium, in alios quoque duorum dierum et noctium, in reliquos vero unius diei et noctis. At sanctus Brendanus sine intermissione deprecabatur Dominum pro fratribus suis, quod per ignorantiam contigit illis tale periculum.

Transactis quippe his tribus diebus, dixit sociis suis sanctus pater: „Fratres, fugiamus istam mortem ne deterius nobis contingat. Dominus enim dedit nobis pastum, et vos fecistis inde detrimentum. Egredimini igitur foras de hac insula et accipite dispendia de istis piscibus atque praeparate quantum necesse est per triduum usque in Cenam Domini; similiter de aqua singulos calices fratribus per singulos dies et ex radicibus aequaliter.“ Onerantibus autem navim de omnibus quae vir Dei praeceperat, tetenderunt vela et coeperunt navigare in oceanum contra septentrionalem plagam.

[14]

Porro post tres dies et tres noctes cessavit ventus et coepit mare esse quasi coagulatum prae nimia tranquillitate. Sanctus pater dixit: „Mittite remiges in navim et laxate vela. Ubicumque vult Deus enim gubernare illam, faciat.“ Ferebatur itaque navis circiter per viginti dies. Post haec iterum ventum illis suscitavit Deus prosperum, ab occidente contra orientem. Tunc coeperunt simul tendere vela in altum et navigare. Reficiebant semper post triduum.

[15]

Quaedam vero die apparuit illis insula a longe quasi nubes, dixitque sanctus Brendanus: „Filioli, cognoscitis vos illam insulam?“ At illi dixerunt: „Minime.“ At ille ait: „Ego cognosco. Ipsa est enim illa insula in qua fuimus altero anno in Cena Domini, ubi noster bonus procurator commoratur.“ Tunc fratres coeperunt navigare acriter prae gaudio, quantum vires eorum poterant sustinere. Cum haec vir Dei vidisset, dixit: „Nolite, pueri, stulte fatigare membra vestra. Nonne Deus omnipotens est gubernator et nautor nostrae naviculae? Dimittite sibi, quia ipse dirigit iter nostrum sicut vult.“

Cum autem appropinquassent ad litus praedictae insulae, occurrit illis obviam in navicula idem procurator et duxit illos ad portum ubi praeterito anno descenderunt de navi, magnificans Deum et osculans pedes singulorum, incipiens a sancto patre usque in novissimum, dicens: „Mirabilis Deus in sanctis suis. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus.“ Finito iam versiculo et omnibus ablatis de navi, extendit tentorium et praeparavit balneum – erat enim Cena Domini – et induit omnes fratres novis vestimentis et fecit illorum obsequium per triduum. Fratres quoque Passionem Domini celebrabant cum magna diligentia usque in Sabbatum Sanctum.

Finitis ordinibus diei sabbati immolatisque victimis spiritualibus Deo atque cena consummata, dixit idem procurator ad sanctum Brendanum et ad illos qui cum eo erant: „Proficiscimini et ascendite navim, ut celebretis sanctam dominicam noctem resurrectionis ubi celebrastis altero anno, et diem similiter usque in sextam horam. Postea navigate ad insulam quae vocatur paradisus avium, ubi fuistis in praeterito anno a Pasqua usque in octavas Pentecosten, et asportate vobiscum omnia quae necessaria sunt de cibo et potu. Ego vero visitabo vos die dominica altera.“ Et ita fecerunt. Oneravitque ipse navim panibus et potu ac carnibus ceterisque deliciis, quantum poterat capere. Sanctus Brendanus data benedictione ascendit in navim, et coeperunt statim navigare ad aliam insulam.

Cum autem appropinquassent ad locum ubi ascendere debuissent de navi, ecce apparuit illis cacabus quem altero anno dimiserunt. Tunc sanctus Brendanus ascendens de navi cum suis fratribus coepit cantare ymnum trium puerorum usque in finem. Finito praedicto ymno, vir Dei admonebat suos fratres, dicens: „O filioli, vigilate et orate, ut non intretis in temptationem. Considerate quomodo subiugat Deus inmanissimam bestiam subtus nos sine ullo impedimento.“ Fratres ergo vigilabant sparsim per illam insulam usque ad vigilias matutinas. Postea omnes sacerdotes singulas missas Deo offerebant usque ad tertiam horam. Tunc beatus Brendanus immolavit agnum immaculatam Deo et dicebat fratribus: „In altero anno hic celebravi Resurrectionem Domini. Ita volo et hoc anno.“ Ac inde profecti sunt ad insulam avium.

Appropinquantibus autem ad portum destinatum ipsius insulae, omnes aves cantabant, quasi una voce dicentes: „Salus Deo nostro, sedenti super thronum et agno.“ Et iterum: „Dominus Deus illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris.“ Tam vocibus quam alis resonabant diu, quasi dimidium horae, usque dum sanctus pater cum sua sancta familia et omnibus quae erant in navi egressus fuisset et resedisset in tentorio suo.

Cumque ibi cum suis famulis celebrasset festa Paschalia, praedictus iam procurator venit ad illos, sicut praedixerat, in die dominico octavas Paschae, portans secum omnia alimonia quae ad usum vitae humanae pertinebant.

Cum autem resedissent ad mensam, ecce praedicta avis resedit in prora naviculae extensis alis, strepitum faciens sicut sonitum organi magni. Et tunc vir Dei agnovit illa voluit sibi indicare aliquid. Ait namque eadem avis: „Deus proposuit vobis quattuor loca per quattuor tempora usque dum finiantur septem anni peregrinationis vestrae, id est, in Cena Domini cum vestro procuratore, qui praesens est omni anno; in dorso beluae Pascha celebrabitis; nobiscum festa Paschalia usque in octavam Pentecosten; apud familiam Ailbei Nativitatem Domini celebrabitis. Post septem vero annos antecedentibus magnis ac diversis periclitationibus, invenietis terram repromissionis sanctorum quam quaeritis, et ibi habitabitis quadraginta diebus, et postea reducet vos Deus in terram nativitatis vestrae.“ Sanctus pater, ut audivit, prostravit se ad terram cum fratribus suis, referens gratias et laudes suo creatori. Cum haec perfinisset venerabilis senex, avis reversa est in locum suum.

Porro praedictus procurator finita refectione dixit: „Deo adiuvante revertar ad vos in die adventus Sancti Spiritus super apostolos cum dispendiis vestris.“ Accepta benedictione sancti patris et omnium qui cum eo erant, reversus est in locum suum. Porro venerabilis pater mansit ibidem praedictos dies. Consummatis itaque diebus festis, sanctus Brendanus fratribus praecepit praeparare navigium et implere vascula ex fonte. Ducta iam navi ad mare, ecce praedictus socius cum navi onerata escis ad fratres venit. Cumque haec omnia posuisset in naviculam sancti viri, osculatis omnibus reversus est unde venerat.

[16]

Venerabilis autem pater cum suis sodalibus navigavit in oceanum, et ferebatur per quadraginta dies navis. Quadam vero die apparuit illis bestia immensae magnitudinis post illos a longe, quae iactabat de naribus spumas et sulcabat undas velocissimo cursu quasi ad illos devorandos. Cum hoc fratres vidissent, ad Dominum clamabant, dicentes: „Libera nos, Domine, ne nos devoret ista belua.“ Sanctus vero Brendanus confortabat illos, dicens: „Nolite expavescere, minime fidei. Deus, qui est semper noster defensor, ipse nos liberabit de ore istius bestiae et de ceteris periculis.“

At vero cum appropinquasset illis, antecedebant undae mirae altitudinis usque ad navim dumtaxat fratres magis ac magis timebant. Venerabilis quoque senex extensis manibus in caelum, dixit: „Domine, libera servos tuos, sicut liberasti David de manu Goliae gigantis. Domine, libera nos, sicut liberasti Ionam de ventre ceti magni.“

His finitibus tribus versibus, ecce ingens belua ab occidente iuxta illos transibat obviam alterius bestiae. Quae statim irruit bellum contra illam, ita ut ignem emisisset ex ore suo. At vero senex fratribus suis ait: „Videte, filioli, magnalia Redemptoris nostri. Videte oboedientiam bestiarum creatori suo. Modo expectate finem rei. Nihil enim ingerit vobis haec pugna mali, sed pro gloria Dei reputabitur.“ His dictis, misera belua quae persequabatur famulos Christi interfecta est in tres partes coram illis, et altera reversa est post victoriam unde venerat.

Altera vero die viderunt insulam procul arbustam valde et spatiosam. Appropinquantibusque illis ad ipsius litus atque ascendentibus de navi, viderunt posteriorem partem illius beluae quae erat interfecta. Ait sanctus Brendanus: „Ecce, quae voluit vos devorare. Ipsam devorabitis. Vos expectabitis multum tempus in hac insula. Levate ergo vestram naviculam altius in terram et quaerite locum in ista silva ubi tentorium vestrum possit stare.“ Ipse sanctus pater praedestinavit locum illis ad habitandum.

Cum autem fecissent secundum praeceptum viri Dei ac misissent omnia utensilia in tentorium, dixit sanctus Brendanus fratribus suis: „Accipite dispendia vestra de illa belua, ut sufficiat vobis per tres menses. Hac enim nocte erit illud cadaver devoratum a bestiis.“ Illi vero usque ad vesperos asportabant carnes, quantum eis opus erat, secundum mandatum sancti patris. At vero fratres cum haec omnia perfecissent, dixerunt: „Abba, quomodo possumus hic vivere sine aqua?“ Quibus ipse ait: „Numquid difficilius est Deo vobis tribuere aquam quam victum? Ite igitur contra meridianam plagam insulae istius, et invenietis fontem lucidissimum et herbas multas ac radices, et inde mihi dispendia sumite secundum mensuram.“ Et invenerunt omnia sicut vir Dei praedestinavit. Mansit ergo ibi sanctus Brendanus tres menses, quia erat tempestas in mari et ventus fortissimus et inaequalitas aeris de pluvia et grandine.

Fratres vero ibant videre quod dixerat vir Dei de illa belua. Cum autem venissent ad locum ubi erat cadaver antea, nihil invenerunt nisi tantum ossa. Reversique sunt confestim ad virum Dei, dicentes: „Abba, sicut dixisti, ita est.“ Quibus ille ait: „Scio, filioli, quia voluistis me probare si verum dixissem annon. Aliud signum dicam vobis: Portio cuiusdam piscis hac nocte venit illuc, et cras reficiemini inde.“ Sequenti vero die exierunt fratres ad locum et invenerunt sicut vir Dei praedixerat, et attulerunt quantum poterant portare. Ait illis venerabilis pater: „Istud diligenter observate sale conditum, inde habebitis necessitatem. Faciet enim Dominus serenum tempus hodie et cras et post cras, et cessabit impetus maris et fluctuum. Postea proficiscemini de loco isto.“

Transactis autem diebus praedictis, praecepit sanctus Brendanus suis fratribus onerare navim et utres implere atque alia vascula, herbas ac radices ad suum opus colligere, quia praedictus pater postquam fuit sacerdos, nihil gustavit in qua spiritus vitae esset de carne. Oneratisque omnibus in navim, velis extensis profecti sunt contra septentrionalem plagam.

[17]

Quadam vero die viderunt insulam longe ab illis. Dixit sanctus Brendanus: „Videtis illam insulam?“ Aiunt: „Videmus.“ Dicit illis: „Tres populi sunt in illa insula, unus puerorum et alius iuvenum, tertius seniorum. Porro unus ex fratribus vestris illic peregrinabitur.“ Fratres autem interrogabant quisnam esset ex eis. Cum autem perseverassent in illa sententia, et vidisset illos tristes, ait: „Iste est ille frater qui permansurus erit ibi.“ Fuit autem praedictus frater unus ex tribus fratribus qui subsecuti sunt sanctum Brendanum de suo monasterio, de quibus praedixerat fratribus antea, quando ascenderunt navim in patria sua.

Appropinquabant ergo ad praedictam insulam usque dum navis stetit in litore. Erat illa insula mirae planitiei, in tantum ut illis videretur aequalis mari, sine arboribus aut aliquid quod a vento moveretur. Valde enim erat spatiosa, tamen cooperta scaltis albis et purpureis. Ibique viderunt tres turmas, sicut vir Dei praedixerat. Nam inter turmam et turmam spatium erat quasi iactus lapidis de funda. Et semper ibant huc atque illuc, et una turma cantabat stando in uno loco, dicens: „Ibunt sancti de virtute in virtutem et videbunt Deum deorum in Sion.“ Dum una turma perfiniebat illum versiculum, alia turma stabat et incipiebat cantare carmen praedictum, et ita faciebant sine intermissione. Erat autem prima turma puerorum in vestibus candidissimis, et secunda turma in iacinctinis vestibus, et tertia turma in purpureis dalmaticis.

Erat hora quarta quando tenuerunt portum insulae. Cum autem sexta venisset, coeperunt turmae cantare simul, dicentes: „Deus misereatur nostri“ usque in finem, et „Deus, in adiutorium meum“; similiter et tertium psalmum „Credidi,“ et orationem ut supra; similiter ad horam nonam alios tres psalmos: „De profundis,“ et „Ecce, quam bonum,“ „Laudaque, Jerusalem, Dominum.“ Et cantabant ad vesperos: „Te decet hymnus, Deus, in Syon,“ et „Benedic, anima mea, Domino,“ „Domine, Deus meus,“ et tertium psalmum: „Laudate, pueri, Dominum,“ et quindecim gradus cantabant sedendo.

Cum autem perfinissent illum cantum, statim obumbravit illam insulam nubes mirae claritatis, sed non poterant videre quae antea viderant prae spissitudine nubis. Attamen audiebant voces canentium praedictum carmen sine intermissione usque ad vigilias matutinas. Tunc coeperunt turmae cantare, dicentes: „Laudate Dominum de caelis,“ deinde „Cantate Domino,“ et tertium „Laudate Dominum in sanctis eius.“ Post haec cantabant duodecim psalmos per ordinem psalterii.

At vero cum dies illucessisset, discooperta est insula de nube et confestim cantabant tres psalmos: „Miserere mei, Deus,“ „Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo,“ et „Domine, refugium,“ ad tertiam alios tres, id est „Omnes gentes“ et „Deus, in nomine tuo,“ tertium vero, „Dilexi, quoniam“ sub Alleluia. Deinde immolabant agnum immaculatum et omnes ad communionem veniebant, dicentes: „Hoc sacrum corpus Domini et Salvatoris sanguinem sumite vobis ad vitam aeternam.“

Itaque finita immolatione, duo ex turma iuvenum portabant cofinum plenum de scaltis purpureis et miserunt in navim, dicentes: „Sumite de fructu insulae virorum fortium et reddite nobis fratrem nostrum et proficiscimini in pace.“ Tunc sanctus Brendanus vocavit praedictum fratrem ad se et ait: „Osculare fratres tuos et vade cum illis qui te invocant. Bona hora concepit te mater tua, quia meruisti habitare cum tali congregatione.“ Osculatisque omnibus et sancto patre, ait illi sanctus Brendanus: „Fili, recordare quanta beneficia proposuit tibi Deus in hoc saeculo. Vade et ora pro nobis.“ Protinus secutus est duos iuvenes ad eorum scholam.

Venerabilis  pater cum suis sodalibus coepit navigare. Cum autem hora nona venisset, praecepit suis fratribus reficere sua corpora de scaltis insulae virorum fortium. Cum haec dixisset, vir Dei accepit unam de illis. Ut autem vidit magnitudinem illius et illam plenam esse suco, admiratus est et ait: „Numquam vidi nec legi scaltas tantae magnitudinis.“ Erant enim aequalis staturae in modum pilae magnae. Tunc praecepit vir Dei vasculum sibi afferri exprimitque unam ex illis, et attulit de suco libram unam, quam sanctus pater dividens in duodecim uncias dedit unicuique singulam unciam. Ita per duodecim dies fratres reficiebantur de singulis scaltis, tenentes semper in ore saporem mellis.

[18]

Finitis iam aliquantis diebus, sanctus pater praecepit triduanum ieiunium. Porro transacto triduo, ecce una avis grandissima volabat e regione navis, tenens ramum cuiusdam arboris ignotae habentem in summo botrum magnum mirae rubicunditatis. Quem ramum misit de ore suo in sinum sancti viri. Tunc sanctus Brendanus vocavit fratres suos ad se et ait: „Videte et sumite prandium quod misit vobis Deus.“ Erant enim uvae illius sicut poma. Quas divisit vir Dei fratribus per singulas uvas, et ita habebant victum usque ad duodecimum diem.

Iterum vir Dei coepit praedictum ieiunium cum fratribus suis. Tertia namque die viderunt insulam non longe ab eis, totam coopertam arboribus densissimis habentes fructum praedictum uvarum incredibili fertilitate, ita ut omnes arbores incurvatae fuissent ad terram, unius fructus, unius coloris. Nulla erat sterilis arbor, nullaque erat alterius generis in eadem insula. Tunc fratres tenuerunt portum. Vir Dei vero ascendit de navi et coepit circuire illam insulam. Erat autem odor illius sicut odor domus plenae malis punicis. Fratres adhuc expectabant in navi donec vir Dei ad eos rediret. Interim flabat illis ventus odorem suavissimum, ita ut oblivium illorum ieiunium conaretur. At venerabilis pater invenit sex fontes irriguissimos herbis virentibus ac diversis radicibus. Post haec reversus ad fratres suos, portans secum de primiciis insulae, dixit illis: „Ascendite de navi et figite tentorium et confortamini de optimis fructibus terrae istius, quam Dominus ostendit nobis.“ Ita per quadraginta dies reficiebantur de uvis et herbis ac radicibus fontium. Post praedictum vero tempus ascenderunt navim, portantes secum de fructibus quantum poterat navis eorum portare.

[19]

Ascendentibus illis porro tendebatur velum in classi quo ventus dirigisset. Et cum navigassent, apparuit illis avis quae vocatur griffa, a longe volans obviam illis. Cum hanc vidissent fratres, dicebant ad sanctum patrem: „Ad devorandum nos venit illa bestia.“ Quibus ait vir Dei: „Nolite timere. Deus adiutor noster est, qui nos defendit etiam hac vice.“ Illa extendebat ungulas ad servos Dei capiendos. Et ecce subito avis, quae illis altera vice portavit ramum cum fructibus, venit obviam griffae rapidissimo volatu. Quae statim voluit devorare illam. At vero defendebat se usque dum superasset ac abstulisset oculos griffae praedicta avis. Porro griffa volabat in altum, ut vix fratres potuissent eam videre. Attamen interfectrix non dimisit illam donec eam interemisset. Nam cadaver eius coram fratribus iuxta navim cecidit in mare.  Altera vero avis reversa est in locum suum.

[20]

Sanctus Brendanus cum suis nautoribus non post multos dies viderunt insulam praedictam familiae Ailbei. Ibique Natalem Domini celebravit cum suis fratribus. His perfinitis diebus festis, venerabilis pater accepta benedictione abbatis et famulorum suorum circuibat oceanum per multum tempus nisi in praedictis festivitatibus, id est Paschae et Natalis Domini. Nam in illis habebat requiem in praedictis locis.

[21]

Quodam vero tempore, cum sanctus Brendanus celebrasset Sancti Petri Apostoli festivitatem in sua navi, invenerunt mare clarum ita ut possent videre quidquid subtus erat. Cum autem aspexissent intus in profundum, viderunt diversa genera bestiarum iacentes super arenam. Videbatur quoque illis quod potuissent manu tangere illas prae nimia claritate illius maris. Erant enim sicut greges iacentes in pascuis. Prae multitudine tali videbantur sicut civitas in girum, applicantes capita ad posteriora iacendo.

Rogabant fratres venerabilem patrem ut celebraret cum silentio suam missam, ne bestiae audissent ac levassent se eos ad persequendos. Sanctus pater subrisit atque dicebat illis: „Miror valde vestram stultitiam. Cur timetis istas bestias et non timuistis omnium maris devoratorem et magistrum, sedentes vos atque psallentes multis vicibus in dorso eius? Immo et silvam scidistis et ignem succendistis carnemque coxistis. Ergo cur timetis istas? Nonne Deus omnium bestiarum est Dominus noster Jhesus Christus, qui potest humiliare omnia animantia?“

Cum haec dixisset, coepit cantare in quantum potuit altius. Ceteri namque ex fratribus aspiciebant semper bestias. Cum autem audissent bestiae vocem cantantis, levaverunt se a terra et natabant in circuitu navis, ita non potuissent fratres ultra videre in omni parte prae multitudine diversarum natantium. Tamen non appropinquabant naviculae, sed longe lateque natabant, et ita huc atque illuc, donec vir Dei finisset missam, se retinebant. Post haec quasi fugiendo omnes bestiae per diversas semitas oceani a facie servorum Dei natabant. Sanctus vero Brendanus per octo dies prospero vento et velis extensis vix potuit mare clare transmeare.

[22]

Quadam vero die, cum celebrassent missas, apparuit illis columna in mare et non longe ab illis videbatur, sed non poterant ante tres dies appropinquare. Cum autem appropinquasset vir Dei, aspiciebat summitatem illius, tamen minime potuit prae altitudine illius. Namque altior erat quam aer. Porro cooperta fuit ex raro chonopeo. In tantum rarus erat ut navis posset transire per foramina illius. Ignorabant de qua creatura factus esset chonopeus. Habebat colorem argenti, sed tamen durior illis videbatur quam marmor. Columna erat de cristallo clarissimo.

Dixit sanctus Brendanus fratribus suis: „Mittite remos intus in navim et arborem atque vela, et alii teneant ex vobis interim fibulas chonopei.“ Spatium namque magnum tenebat praedictus sagus in omnem partem a columna quasi unius miliarii, et ita extendebatur in profundum. Cum haec fecissent, ait ad illos vir Dei: „Mittite navim intus per aliquod foramen, ut videamus diligenter magnalia creatoris nostri.“ Cum intus intrassent et aspexissent huc atque illuc, mare apparuit illis vitreum prae claritate, ita ut omnia quae subtus erant possent videre. Nam bases columnae poterant considerare et summitatem chonopei similiter iacentem in terra. Lux solis non minor erat intus quam foris.

Tunc sanctus Brendanus mensurabat foramen unum inter quattuor chonopeos, quattuor cubitis in omnem partem. Igitur navigabant per totum diem iuxta latus unum illius columnae et per umbram solis calorem poterant sentire ultra. Ita usque ad horam nonam. Sic et ipse vir Dei semper mensurabat latus unum. Mille quadringentis cubitis mensura una per quattuor latera illius columnae erat. Sic per quatriduum operabatur venerabilis pater inter quattuor angulos praedictae turris.

Quarto autem die invenerunt calicem de genere chonopei et patenam de colore columnae iacentes in quadam fenestra in latere columnae contra austrum. Quae statim vascula sanctus Brendanus apprehendit, dicens: „Dominus noster Jhesus Christus ostendit nobis hoc miraculum, et ut ostendatur multis ad credendum mihi dedit ista bina munera.“ Statim praecepit vir Dei fratribus divinum officium peragere et postea corpora reficere, quia nullum taedium habebant de cibo sumere aut potu postquam viderunt illam columnam.

Transacta vero illa nocte, coeperunt fratres navigare contra septentrionem. Cum autem transissent quoddam foramen, posuerunt arborem et vela in altum, et alii tenebant ex fratribus fibulas chonopei quousque omnia praeparassent in navi. Extensis omnibus, coepit prosper ventus post illos flare ita ut nihil illis opus fuisset navigare nisi tantum tenere funiculos et gubernaculum. Sic ferebatur per octo dies navicula contra aquilonem.

[23]

Transactis autem diebus octo, viderunt insulam non longe, valde rusticam, saxosam atque scoriosam, sine arboribus et herba, plenam officinis fabrorum. Venerabilis pater ait fratribus suis: „Vere, fratres, angustia est mihi de hac insula, quia nolo in illam ire aut etiam sibi appropinquare, sed ventus illuc subtrahit nos recto cursu.“ Ergo illis praetereuntibus parumper, quantum iactus est lapidis, audierunt sonitus follium sufflantium quasi tonitruum, atque malleorum collisiones contra ferrum et incudes. His auditis, venerabilis pater armavit se dominico trophaeo in quattuor partes, dicens: „Domine, Jhesu Christe, libera nos de hac insula.“

Finito sermone viri Dei, ecce unus ex habitatoribus eiusdem insulae egrediebatur foras quasi ad aliquod opus faciendum. Erat ille hispidus valde et igneus atque tenebrosus. Cum vero vidisset famulos Christi transire iuxta illam insulam, reversus est in suam officinam. Vir Dei iterum se armavit et ait fratribus: „Filioli, tendite in altum plus vela et simul navigate quantocius, atque fugiamus istam insulam.“ Citius dicto ecce praedictus barbarus occurrit ad litus illis e regione, portans forcipem in manibus cum massa ignea de scorio immensae magnitudinis atque fervoris. Qui statim super famulos Christi iactavit praedictam massam, sed illis non nocuit. Transivit enim illos quasi spatium unius stadii ultra. Nam ubi cecidit in mare, coepit fervere quasi ruina montis ignei fuisset ibi, et ascendebat fumus de mare sicut de clibano ignis.

At vero vir Dei, cum transisset ultra quasi spatium unius miliarii ab illo loco ubi cecidit massa, omnes qui in illa insula erant occurrerunt ad litus, portantes singuli singulas massas. Alii iactabant post famulos Christi massas in mare, et alter super alterum iactabat suam massam, semper revertentes in illorum officinas et incenderunt eas, et simul apparuit quasi tota arderet illa insula sicut unus clibanus, et mare aestuabat sicut cacabus plenus carnibus aestuans quando bene ministratur ab igne. Et audiebant per totum diem ingentem ululatum ab illa insula. Etiam quando non poterant illam videre, ad aures eorum attingebat adhuc ululatus habitantium in illa atque ad nares ingens foetor. Tunc sanctus pater suos monachos confortabat, dicens: „O milites Christi, roboramini in fide non ficta et in armis spiritualibus, quia sumus in confinibus infernorum. Propterea vigilate et agite viriliter.“

[24]

Altera vero die apparuit illis mons altus in oceano contra septentrionem non longe quasi per tenues nebulas, sed valde fumosus erat in summitate. Et statim rapidissimo cursu ventus traxit illos ad litus eiusdem insulae usque dum navis resedit non longe a terra. Erat namque ripa illius magnae altitudinis ita in summitatem illius vix potuissent videre, et coloris carbonis et mirae rectitudinis sicut murus.

Unus quidem, qui remansit ex tribus fratribus qui subsecuti sunt sanctum Brendanum de suo monasterio, exilivit foras de navi et coepit ambulare usque ad fundamentum ripae. Qui coepit clamare, dicens: „Vae mihi, pater, praedor a vobis, et non habeo potestatem ut possim venire ad vos.“ Fratres confestim navim retro a terra ducebant et clamabant ad Dominum, dicentes: „Miserere nobis, Domine, miserere nobis.“ At vero venerabilis pater cum suis sociis aspiciebat quomodo ducebatur ille infelix a multitudine daemonum ad tormenta et quomodo incendebatur inter illos, atque dicebat: „Vae tibi, fili, quia recepisti in vita tua meriti talem finem.“

Iterum arripuit illos prosper ventus ad australem plagam. Cum autem aspexissent a longe retro illam insulam, viderunt montem discoopertum a fumo et a se spumantem flammas usque ad aethera et iterum ad se easdem flammas respirantem, ita ut totus mons usque in mare unus rogus apparuisset.

[25]

Igitur sanctus Brendanus cum navigasset contra meridiem iter septem dierum, apparuit illis in mare quaedam formula quasi hominis sedentis supra petram, et velam ante illum a longe quasi mensura unius sagi, pendens inter duas furcillas ferreas, et sic agitabatur fluctibus sicut navicula solet quando periclitatur a turbine. Alii ex fratribus dicebant quod avis esset, alii navim putabant. Vir Dei cum audisset eos intra se conferentes talia, ait: „Sinite contendere. Dirigite cursum navis usque ad illum locum.“

Cum vero vir Dei illuc appropinquasset, restituerunt undae in circuitu quasi coagulatae, et invenerunt hominem sedentem supra petram hispidum ac deformem, et undae ex omni parte quando effluebant ad illum, percutiebant eum usque ad verticem, et quando recedebant, apparebat illa petra nuda in qua sedebat infelix ille. Pannum quoque, qui ante illum pendebat, aliquando ventus minabat a se, aliquando percutiebat eum per oculos et frontem.

Beatus Brendanus coepit interrogare illum quis esset aut pro qua culpa missus esset ibi seu quid meriti habuisset ut talem poenitentiam sustineret. Cui ait: „Ego sum infelicissimus Judas atque negotiator pessimus. Non pro merito habeo istum locum sed pro misericordia ineffabili Jhesu Christi. Non mihi computatur poenalis iste locus sed pro indulgentia Redemptoris propter honorem dominicae resurrectionis.“ Nam erat dies dominicus tunc. „Mihi enim videtur, quando sedeo hic, quasi fuissem in paradiso deliciarum propter timorem tormentorum quae futura sunt mihi in hac vespera. Nam ardeo sicut massa plumbi liquefacta in olla die ac nocte in medio montis quem vidistis. Ibi est Leviathan cum suis satellitibus. Ibi fui quando deglutivit fratrem vestrum, et ideo erat infernus laetus ut emisisset foras flammas ingentes, et sic facit semper quando animas impiorum devorat. Meum vero refrigerium habeo hic omni die dominico a vespera usque ad vesperam, et in Nativitate Domini usque in Theophaniam et a Pascha usque in Pentecosten et in Purifatione Dei Genitricis atque Assumptione. Postea et antea crucior in profundo inferni cum Herode et Pilato et Anna et Kaipha. Idcirco adiuro vos per Redemptorem mundi ut intercedere dignemini ad Dominum Jhesum Christum ut habeam hic potestatem esse usque ad ortum soli cras, ne me daemones in adventu vestro crucient atque deducant ad malam hereditatem quam comparavi malo pretio.“ Cui sanctus Brendanus ait: „Fiat voluntas Domini. Hac nocte non eris morsus daemonum usque mane.“

Iterum vir Dei interrogabat illum, dicens: „Quid sibi vult iste pannus?“ Cui ait: „Istum pannum dedi cuidam leproso quando fui camerarius Domini. Sed tamen non fuit meus quem dedi. Nam Domini et fratrum suorum erat. Ideo ab illo non habeo ullum refrigerium sed magis impedimentum. Nam[que] furcas ferreas in quibus pannus pendet, illas dedi sacerdotibus templi ad cacabos sustinendos. Petram in qua sedeo, illam misi in fossam in publica via sub pedes transeuntium antequam fuissem discipulus Domini.“

Cum autem vespertina hora obumbrasset Thetim, ecce innumerabilis multitudo daemonum cooperuit faciem Thetis in circuitu, vociferantes atque dicentes: „Recede, vir Dei, a nobis, quia non possumus appropinquare ad socium nostrum usque dum ab illo recedas, nec faciem principis nostri ausi sumus videre donec sibi reddamus suum amicum. Tu vero abstulisti nobis nostrum morsum. Noli istum hac nocte defendere.“ Quibus ait vir Dei: „Non ego defendo, sed Dominus Jhesus Christus concessit sibi istam noctem hic esse usque mane.“ Cui aiunt daemones: „Quomodo invocas nomen Domini super illum, cum sit ipse traditor Domini?“ Quibus vir Dei dixit: „Praecipio vobis in nomine Domini nostri Jhesu Christi ut nihil illi mali faciatis usque mane.“

Transacta itaque nocte illa, primo mane cum vir Dei coepisset iter agere, ecce infinita multitudo daemonum cooperuerunt faciem abyssi, emittentes diras voces atque dicentes: „O vir Dei, maledictus ingressus tuus atque exitus tuus, quia princeps noster hac nocte flagellavit nos verberibus pessimis propter quod non praesentavimus sibi istum maledictum captivum.“ Quibus ait vir Dei: „Non nobis pertinet vestra maledictio sed vobis metipsis. Cui autem maledicitis, ille est benedictus, et cui benedicitis, ipse est maledictus.“ Cui daemones responderunt: „Duplices poenas sustinebit in istis sex diebus infelix Judas propter quod illum defendisti in ista praeterita nocte.“ Quibus venerabilis pater dixit: „Non habetis potestatem inde, neque princeps vester, sed potestas Dei erit.“ Iterum subiunxit: „Praecipio vobis in nomine Domini Jhesu Christi et principi vestro ne istum extollatis amplius cruciatibus quam antea.“ Cui responderunt: „Numquid Dominus es omnium, ut tuis sermonibus oboediamus?“ Quibus vir Dei ait: „Servus suus sum, et quidquid in suo nomine praecipiam, inde habeo ministerium de quibus ille mihi concedit.“ Et ita secuti sunt eum usque dum non poterant Judam videre. Reversi sunt quoque daemones et levaverunt infelicissimam animam inter illos cum magno impetu et ululatu.

[26]

Sanctus vero Brendanus cum suis commilitonibus navigavit contra meridianam plagam, glorificans Deum in omnibus. Tertia vero die apparuit illis quaedam insula parva contra meridiem procul. Cum autem fratres coepissent navigare acrius et appropinquassent praedictae insulae, ait illis sanctus Brendanus: „Viri, fratres, nolite supra modum corpora vestrum fatigare. Satis enim habetis laborem. Septem iam anni sunt postquam egressi sumus de nostra patria usque in hoc Pascha quod venturum erit cito. Namque modo videbitis Paulum heremitam spiritualem, in hac insula sine ullo victu corporali commorantem per ix annos. Nam triginta annos antea sumpsit cibum a quadam bestia.“

Cum autem appropinquassent ad litus, minime poterant aditum invenire prae altitudine ripae illius. Erat autem parva et nimis rotunda illa insula quasi unius stadii. De terra vero nihil habuit desuper, sed petra nuda in modum silicis apparuit. Quantum erat latitudinis et longitudinis, tantum et altitudinis. Cum autem circuissent navigando illam insulam, invenerunt portum strictum ita ut proram naviculae vix capere potuisset, et ascensum difficillimum ad ascendendum. Tum sanctus Brendanus dixit fratribus suis: „Expectate hic donec revertar ad vos. Non licet autem vobis intrare sine licentia viri Dei qui commoratur in hoc loco.“

Cum autem venerabilis pater pervenisset ad summitatem illius insulae, vidit duas speluncas, ostium contra ostium, in latere insulae contra ortum solis, ac fontem parvissimum, rotundum in modum patulae, surgentem de petra ante ostium speluncae ubi miles Christi residebat. At ubi surgebat praedictus fons, statim petra sorbebat illum. Sanctus vero Brendanus cum appropinquasset ad ostium speluncae unius, de altera egressus est senex foras obviam sibi, dicens: „Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.“

Cum haec dixisset, praecepit sancto Brendano ut omnes fratres venire iussisset de navi. Osculantibus autem se invicem ac residentibus, propriis nominibus singulos appellavit. At ubi fratres audierunt, admirati sunt valde non tantum de sua prophetia verum etiam de suo habitu. Erat enim coopertus totus capillis suis et barba et ceteris pilis usque ad pedes, et erant candidi sicut nix prae nimia senectute. Tantum facies et oculi videbantur illius. Nihil aliud indumenti erat sibi iunctum exceptis pilis qui egrediebantur de suo corpore. At vero sanctus Brendanus, cum haec vidisset, contristatus est intra se, dicens: „Vae mihi, qui porto habitum monachicum, et sub me constituti sunt multi sub nomine illius ordinis, cum video modo in angelico statu hominem in carne adhuc sedentem inlaesum a vitiis corporis.“ Cui ait vir Dei: „O venerabilis pater, quanta et qualia mirabilia ostendit Deus tibi quae nulli sanctorum patrum manifestavit. Et tu dicis in corde tuo non esse te dignum monachicum portare habitum, cum sis maior quam monachus. Monachus vero labore manuum suarum utitur et vestitur. Deus autem de suis secretis per septem annos pascit te cum tua familia et induit.  Ego vero miser sedeo sicut avis in ista petra, nudus exceptis meis pilis.“

Tunc sanctus Brendanus interrogabat illum de suo adventu aut unde esset aut quanto tempore sustinuisset ibi talem vitam. Cui ille respondit: „Fui nutritus in monasterio sancti Patricii per quinquaginta annos et custodiebam coemeterium fratrum. Quadam vero die cum locum sepulturae designasset mihi meus decanus cuidam defuncto ut sepelissem, apparuit mihi quidam senex ignotus, qui dixit mihi: ‚Noli, frater, ibi fossam facere, quia sepulcrum alterius est.’ Cui dixi: ‚Pater, quis es tu?’ Qui ait: ‚Cur me non cognoscis? Nonne tuus abbas sum?’ Cui dixi: ‚Sanctus Patricius meus abbas.’ At ille respondit: ‚Ego sum. Heri enim migravi de saeculo. Ipse est enim locus sepulturae meae. Hic facies sepulcrum fratris nostri et nulli dicas quae ego dixi tibi. Cras autem proficiscere ad litus maris et invenies naviculam ibi, in qua intrabis, quae te ducet ad locum ubi expectabis diem mortis tuae.’

„Mane verum secundum praeceptum sancti patris profectus sum ad praedictum litus et inveni sicut ipse mihi praedixerat. Cum autem ascendissem naviculam, coepi navigare per tres dies et tres noctes. Quibus transactis, dimisi navim ubicumque ventus voluisset illam iactare. Porro septimo die apparuit mihi ista petra, in quam statim intravi, dimissa navicula atque percussa pede meo ut iisset unde venerat. Confestim vidi illam cursu velocissimo sulcantem undas per aequora ut rediret in patriam suam. Ego vero mansi hic. Circa horam nonam luter portavit mihi prandium de mare, id est piscem unum in ore suo, et fasciculum de sarmentis ad focum faciendum inter suos anteriores pedes, ambulans super duobus posterioribus. Cum posuisset ante me piscem et gramina, reversus est unde venerat. Ego vero accepto ferro silicem percussi fecique ignem de graminibus et paravi mihi cibos de illo pisce. Ita per triginta annos semper tertia die idem minister easdem escas, id est unum piscem, attulit ad tres dies. Tertiam vero partem piscis manducavi omni die et nihil mihi erat sitis gratia Dei, sed in die Dominico egrediebatur foras pauxillum aquae de ista petra, unde potui sumere potum et vasculum meum implere ad opus manuum. Post triginta quoque annos inveni istas duas speluncas et istum fontem. Ab ipso vivo et postea vixi per sexaginta annos sine nutrimento alterius cibi nisi de hoc fonte. Nonagenarius etenim sum in hac insula, triginta annos in victu piscium et sexaginta annos in pastu fontis ipsius; et quinquaginta annos fui in patria mea. Omnes anni vitae meae usque modo centum quadraginta sunt. Et hic debeo modo, sicut fuerat mihi promissum, expectare diem iudicii in ista carne. Pergite igitur ad patriam vestram et vobiscum asportate vascula plena de isto fonte. Necesse enim erit vobis, quia adhuc restat iter vestrum per quadraginta dies, id est usque in sabbatum Paschae. Celebrabitis vero Sabbatum Sanctum et Pascha atque sanctos dies Paschae ubi celebrastis per sex annos, et postea accepta benedictione procuratoris vestri, proficiscemini ad terram repromissionis sanctorum, et ibi manebitis quadraginta dies, et post haec Deus patrum vestrorum ducet vos sanos atque incolumes in terram nativitatis vestrae.“

[27]

Igitur sanctus Brendanus cum suis fratribus accepta benedictione viri Dei, coeperunt navigare contra meridiem per totum quadragesimae tempus, et ferebatur huc atque illuc illorum navicula, et erat illis cibus tantum aqua, quam acceperant ab insula viri Dei, per triduum reficiendo sine ulla esurie et siti permanentes laeti omnes.

Tunc, sicut praedixerat vir Dei, venerunt ad insulam praedicti procuratoris in Sabbato Sancto. Et ut venerunt ad portum, occurrit illis obviam cum gaudio magno omnesque de navi levavit propriis brachiis. Peracto vero divino officio diei sancti, obposuit coram eis cenam. Facto vero iam vespere, ascenderunt naviculam et idem vir cum illis.

Cum autem navigassent, invenerunt beluam statim in solito loco, et ibi laudes Deo cantaverunt tota nocte et missas mane. Finita vero missa, coepit Jasconius ire in suam viam, et omnes fratres qui cum sancto Brendano erant coeperunt clamare ad Dominum, dicentes: „Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae et in mari longe.“ Sanctus Brendanus confortabat suos fratres, dicens: „Nolite formidare. Nihil enim mali erit vobis, sed adiutorium imminet itineris.“ Recto cursu belua pervenit usque ad litus insulae avium. Ibique demorati sunt ad octavas Pentecosten.

Transacto iam tempore sollemnitatum, procurator qui cum illis erat dixit sancto Brendano: „Ascendite naviculam et implete utres fonte isto. Ero namque socius itineris vestri ista vice atque ductor. Sine me non poteritis invenire terram repromissionis sanctorum.“ Ascendentibus autem navim, omnes aves quae in illa insula erant quasi una voce dicebant: „Prosperum iter faciat vobis Deus salutarium nostrorum.“

[28]

Sanctus Brendanus et qui cum illo erant navigaverunt ad insulam procuratoris et ipse cum illis, ibique sumpserunt dispendia quadraginta dierum. Erat autem navigium eorum contra orientalem plagam quadraginta dierum. Porro ipse procurator antecedebat eos et illorum iter dirigebat. Transactis vero diebus quadraginta, vespere imminente cooperuit eos caligo grandis, ita ut vix alter alterum potuisset videre. Procurator ait sancto Brendano: „Scitis quae est ista caligo?“ Sanctus Brendanus ait: „Quae est?“ Tunc ait ille: „Ista caligo circuit illam insulam quam quaeritis per septem annos.“ Post spatium vero unius horae iterum circumfulsit eos lux ingens, et navis stetit ad litus.

Porro ascendentibus de navi, viderunt terram spatiosam ac plenam arboribus pomiferis sicut in tempore autumnali. Cum autem circuissent illam terram, nihil affuit illis nox. Accipiebant tantum de pomis quantum volebant et de fontibus bibebant, et ita per quadraginta dies perlustrabant totam terram et non poterant finem illius invenire. Quadam vero die invenerunt flumen magnum vergentem per medium insulae. Tunc sanctus Brendanus fratribus suis ait: „Istud flumen non possumus transire et ignoramus magnitudinem terrae illius.“ Cum haec intra se voluissent, ecce iuvenis occurrit illis obviam, osculans illos cum magna laetitia, et singulos nominatim appellabat atque dicebat: „Beati qui habitant in domo tua. In saeculum saeculi laudabunt te.“

Cum haec dixisset, ait ad sanctum Brendanum: „Ecce terram quam quaesisti per multum tempus. Ideo non potuisti statim illam invenire quia Deus voluit tibi ostendere diversa sua secreta in oceano magno. Revertere itaque ad terram nativitatis tuae, portans tecum de fructibus terrae istius et de gemmis quantum potest tua navicula capere. Appropinquant enim dies peregrinationis tuae, ut dormias cum patribus tuis. Post multa vero curricula temporum declarabitur ista terra successoribus vestris, quando Christianorum supervenerit persecutio. Istud flumen quod videtis dividit istam insulam. Sicut modo apparet vobis matura fructibus, ita omni tempore permanet sine ulla umbra noctis. Lux enim illius est Christus.“

Tunc vero acceptis de fructibus terrae et omnibus generibus gemmarum dimissoque benedicto procuratore et iuvene, sanctus Brendanus cum suis fratribus ascendit naviculam et coepit navigare per medium caliginis. Cum autem pertransissent, venerunt ad insulam quae vocatur deliciarum. Ibique trium dierum hospitium peregerunt atque accepta benedictione sanctus Brendanus recto itinere ad locum suum reversus est.

[29]

Fratres autem illum gratulantissime susceperunt, glorificantes Deum, qui tam amabilis illos noluit patris aspectibus deprivari cuius absentia tam diu fuerunt orbati. Tunc beatus vir praedictus caritati eorum congratulans narravit omnia quae accidisse recordatus est in via et quanta ei Dominus dignatus est miraculorum ostendere portenta. Postremo etiam velocitatem obitus illius certa attestatione notavit secundum iuvenis praedictum in terra repromissionis sanctorum. Quod etiam rei probavit eventus, quia cunctis post se bene dispositis, parvo interiacente temporis intervallo, sacramentis munitus divinis, inter manus discipulorum gloriose migravit ad Dominum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Explicit.